Luke 22:18
Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat. + 22.18 Dico enim vobis. Sicut typicum esum agni, sic et typicum Paschæ potum negat se bibiturum, donec ostensa resurrectionis gloria, regnum Dei, id est fides mundi adveniat, ut per horum duorum immutationem sacramentorum, cætera legis sacramenta vel jussa ad spiritualem observantiam doceat transferenda. Potest tamen simpliciter accipi, quod ab hora cœnæ usque ad tempus resurrectionis quo in regno Dei erat venturus, vinum non erat bibiturus. Post resurrectionem enim cum discipulis manducavit et bibit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For I say unto you, I will not drink of the fruit of the vine, until the kingdom of God shall come.
In Context
Cross References
Psalms 104:15Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. + 104.15 Nolite tangere. ID. Hæc verba, licet in historia non sint, tamen vel latenter dixit ea Deus in cordibus hominum, vel per angelum. Christos, ID. quia jam tunc Christiani, etsi latenter, unde Abraham exsultavit, ut videret diem meum, vidit et gavisus est Joan. 8.. Nullus enim præter hanc fidem, vel ante, vel post, Deo reconciliatus est, unus enim mediator Christus I Tim. 2.. 1
Song of Solomon 5:1[Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. + 5.1 Veniat dilectus. Qui promisit se futurum mecum usque ad consummationem sæculi, modo cum magis indigeo majori gratia, me visitet. Veniat dilectus. Audiens Ecclesia se tentationibus probandam, provisioni dilecti non contradicit: sed ne superetur, auxilium illius quærit, qui non patitur nos tentari supra id quod possumus. I Cor. 10. Vel, potest ex voce perfectorum sic intelligi. Veniat dilectus. Quasi: Sicut eum semper diligimus, ei et servire curamus: sic ipse in tentationibus non sinat nos usque ad defectum concuti, sed jam reddet nobis mercedem piæ devotionis. Veni in hortum. Sponsus desiderio Ecclesiæ respondens, eadem quæ petebantur, se jam fecisse testatur: unde extranei multum in amorem ipsius possunt accendi. Veni, errantes corrigendo, infirmos sublevando, bona agentes confirmando, maturos mecum in requie collocando. Messui. Quadam falce mortis ab hac vita præcidi, et in cellaria beatitudinis perduxi. Comedi favum. Per favum, qui in Scripturis dulcedinem spiritualis intelligentiæ quærunt, et aliis dilucidant; per mel, qui epulas divini verbi sibi appositas libenter gustant, et his insatiabiliter vesci desiderant; per vinum, fortes cœlestium prædicatores; per lac, infirmi adhuc auditores, qui licet diversis studiorum modis discrepent, una tamen supernæ retributionis spe communes, supernus arbiter approbat. Comedite, amici. Non solum ipse piis electorum actibus delectatur: sed etiam hortatur fideles ad congaudendum super tali convivio, ut amplius inter se mutuam dilectionis curam exhibeant, et minores quod in majoribus viderint, memoriter imitari satagant. Inebriamini, charissimi. GREG. Post potum gaudii, ipsas virtutes bonorum retractando, torporem mentis discutite, et ad amorem æternorum accensi, temporales pœnas non sentiatis; sicut ebrius, qui obliviscitur omnium temporalium; comedit, nec satiatur: qui epulas Scripturarum didicit, justorum exempla novit, nec tamen vitam correxit; bibit, et non inebriatur, qui præcepta vitæ lætabundus audit, sed ad implenda piger remanet.
Isaiah 25:6Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum, vindemiæ defæcatæ.
Daniel 2:44In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.
Zechariah 9:17Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?]
Matthew 26:29Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. + 26.29 Non bibam. Non delectabor cæremoniis hujus populi, in quibus sacra paschalis agni præcipua sunt. Post passionem non assumam carnem, donec assumam eam novam quæ modo mortalis est. Novum in regno Patris. Dicens illud novum, hoc vetus, ostendit corpus: scilicet, de veteri Adam quod immortalitate immutabitur. Vobiscum, per hoc et suis immortalitas promittitur, etsi non eodem tempore. De hoc genimine, quia eadem corpora resurrectura. Erit autem dies meæ resurrectionis, cum in regno Dei, id est, immortalitatis gloria sublimatus, de salute ejusdem populi spirituali gratia regenerati, novo vobiscum gaudio perfundar.