Luke 22:16
Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. + 22.16 Non manducabo. Non ultra Mosaicum Pascha celebrabo, donec in Ecclesia quod est regnum Dei spiritualiter intellectum compleatur. In hoc regno usque hodie manducat Christus, cum ea quæ Moyses rudi populo carnaliter observanda præcepit, in membris suis spiritualiter exercet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For I say unto you, I will not any more eat thereof, until it be fulfilled in the kingdom of God.
In Context
Cross References
Luke 14:15Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. + 14.15 Hæc cum audisset, etc. Illectus dulcedine auditæ resurrectionis in laudem ejus prorumpit, et in ea vere beatos fore asserit, etsi non bene intelligat quibus meritis ad illam beatitudinem possit attingi. Beatus, etc. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum Joan. 6.. Si quis incarnationis sacramento perfecte incorporatus, divinæ majestatis visione frui meruerit, hic æterna beatitudine gaudebit. Sed quia multi fide tenus quasi orando percipiunt, dulcedinem vero ejus veraciter attingere fastidiunt, torpor eorum redarguitur.
John 6:27Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. + 6.27 Signavit Deus. Quasi proprio signo a cæteris discrevit, quia qui est Filius hominis, est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis, sed petite a me cibum spiritualem.
Acts 10:41non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. + 10.41 Et bibimus. BEDA. Hic exponit Petrus quod in Evangelio tacetur, post resurrectionem se bibisse cum Christo, nisi forte illic credamus indicatum, ubi ait: Donec illud bibam vobiscum in regno Patris mei Matth. 26..
Hebrews 10:1Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: + 10.1 Umbram enim. Probavit quod Christus fuerit semel mortuus; sed quare? vel semel? Quia lex non poterat perfectos facere, ideo agnus sine macula erat offerendus. Non ipsam imaginem. Id est veritatem, ut in pictura usquequo ponat quis colores, quædam est substratio. Vel substratio est umbra quædam, et non imago; cum vero flores ipsos quis colorum intinxerit, tunc imago efficitur. Accedentes. Licet pontifices per singulos annos in sancta sanctorum cum eisdem hostiis indesinenter offerrent, nunquam tamen suis hostiis potuerunt perfici.