Matthew 26:29
Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. + 26.29 Non bibam. Non delectabor cæremoniis hujus populi, in quibus sacra paschalis agni præcipua sunt. Post passionem non assumam carnem, donec assumam eam novam quæ modo mortalis est. Novum in regno Patris. Dicens illud novum, hoc vetus, ostendit corpus: scilicet, de veteri Adam quod immortalitate immutabitur. Vobiscum, per hoc et suis immortalitas promittitur, etsi non eodem tempore. De hoc genimine, quia eadem corpora resurrectura. Erit autem dies meæ resurrectionis, cum in regno Dei, id est, immortalitatis gloria sublimatus, de salute ejusdem populi spirituali gratia regenerati, novo vobiscum gaudio perfundar.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Cross References
Psalms 4:7Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti lætitiam in corde meo. + 4.7 Signatum est super nos lumen, etc. AUG. Hoc lumen est totum, et verum hominis bonum, quo signatur, ut denarius imagine regis. Lumen. AUG. Lumen, id est, luminosus vultus, et illuminans nos, imago qua cognosceris. CASS. Vel: Crux nobis impressa est, in signum regis nostri, quæ est lumen vultus: quia in talibus radiat Deus. Imago creationis, ratio; recreationis, gratia; similitudinis, tota Trinitas. In corde. AUG. Non foris in vanis, sed intus ubi habitat Deus, quærenda est lætitia. 1
Psalms 104:15Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. + 104.15 Nolite tangere. ID. Hæc verba, licet in historia non sint, tamen vel latenter dixit ea Deus in cordibus hominum, vel per angelum. Christos, ID. quia jam tunc Christiani, etsi latenter, unde Abraham exsultavit, ut videret diem meum, vidit et gavisus est Joan. 8.. Nullus enim præter hanc fidem, vel ante, vel post, Deo reconciliatus est, unus enim mediator Christus I Tim. 2.. 1
Isaiah 24:9Cum cantico non bibent vinum; amara erit potio bibentibus illam.
Isaiah 53:11Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit. + 53.11 Saturabitur. Fide gentium, unde esuriens et sitiens supra puteum Jacob emptis cibis uti noluit, quia jam Samaritanæ et eorum qui de civitate ad eum exibant, fide satiatus erat.
Zechariah 9:17Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?]
Matthew 16:28Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. + 16.28 Sunt quidam. Quia rudes erant apostoli, etiam in præsenti vita promittitur eis aliqua consolatio, ut certius credant de futuro. In regno. In regno beatitudinis æternæ, vel ostendendo suam potestatem in præsenti Ecclesia.