The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 22 › Luke 22:20

Luke 22:20

Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Likewise also the cup after supper, saying, This cup is the new testament in my blood, which is shed for you.

In Context

19Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. + 22.19 Et accepto. Finitis veteris Paschæ solemniis transit ad novum, quod in suæ redemptionis memoria in Ecclesiam frequentare desiderat, ut pro carne et sanguine agni, suæ carnis et sanguinis sacramentum in panis et vini figura substituat. Frangit et porrigit, ut ostendat sui corporis fractionem non sine sua sponte futuram. Agit gratias de veteribus terminatis, et novis incipiendis. Pane, etc. Quia panis corpus confirmat, vinum operatur sanguinem.

21Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. + 22.21 Verumtamen, etc. Sicut de passione prædixit, sic prædixit et de proditore, ut videns se latere non posse, pœniteat facti. Nec designat ex nomine, ne manifeste correctus impudentior fiat. Mittit ergo culpam in numero, ut conscius pœnitentiam agat prædixit et pœnam, ut quem pudor non convicerat, denuntiata supplicia cœrceant. Manus tradentis me. Exemplo Judæ Filium hominis tradit, qui illud inviolabile Dominici corporis sacramentum violare præsumit. Vendit, qui ejus timore et amore neglecto caduca amare convincitur et criminosa

Read all of Luke 22

Cross References

Jeremiah 31:31Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum, + 31.31 Ecce dies. Hoc testimonio Paulus, etc., usque ad et circumcisio et sabbatum spiritualiter complerentur.

Matthew 26:28Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

1 Corinthians 11:25Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.

Hebrews 8:6Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. + 8.6 Et melioris Testamenti, etc. Jam a sacrificio et sacerdotio transit ad differentiam Testamentorum, Veteri præferens Novum; eo quod Novum in melioribus repromissionibus sancitum.

Hebrews 9:17Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.

Hebrews 13:20Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 22:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 22:19Luke 22Luke 22:21 →