Luke 22:21
Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. + 22.21 Verumtamen, etc. Sicut de passione prædixit, sic prædixit et de proditore, ut videns se latere non posse, pœniteat facti. Nec designat ex nomine, ne manifeste correctus impudentior fiat. Mittit ergo culpam in numero, ut conscius pœnitentiam agat prædixit et pœnam, ut quem pudor non convicerat, denuntiata supplicia cœrceant. Manus tradentis me. Exemplo Judæ Filium hominis tradit, qui illud inviolabile Dominici corporis sacramentum violare præsumit. Vendit, qui ejus timore et amore neglecto caduca amare convincitur et criminosa
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But, behold, the hand of him that betrayeth me is with me on the table.
In Context
Cross References
Psalms 41:9In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitæ meæ. + 41.9 In die. Ibid. Id est, in prosperis, etc., usque ad unde vivamus in adversitate. Apud me oratio. Ibid. Oratio in conturbationibus est mihi, et hæc apud me. 1
Matthew 26:21Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. + 26.21 Quia unus. Qui prædixit de passione, prædicit de proditore, ut videns se non latere pœniteret facti. Mittit crimen in numero, ut agat conscius pœnitentiam, non tamen designat specialiter, ne impudentior fieret.
John 13:18Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. + 13.18 Non de omnibus. Non omnes facietis hoc unde beati sitis, sed qui manducat meum panem, non ut proficiat, sed ut lateat, levabit contra me calcaneum suum, id est me calcabit, ut impleatur Scriptura quæ hoc prædixit, non quod cogat, sed quia quod futurum erat non tacuit.
John 13:26Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. + 13.26 Et cum intinxisset panem. Panis intinctio significat fictionem Judæ, qui fictus amicus venit ad cœnam. Quæ enim tinguntur, non mundantur, sed inficiuntur. Si autem bonum aliquid significat intinctio, eidem bono ingratum, non immerito secuta est damnatio. Dedit Judæ Simonis Scariothis, etc. Non, ut quidam putant, nunc Judas corpus Christi accepit. Sciendum est enim, quod jam omnibus Dominus distribuerat sacramentum corporis et sanguinis, inter quos et Judas fuit, deinde per buccellam intinctam, exprimitur ipse traditor, etc.