The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 22 › Luke 22:44

Luke 22:44

Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. + 22.44 Et factus est sudor. Appropinquante morte certamen mentis nostræ in se expressit, qui merito quamdam vim terrori patimur, cum post pusillum sumus inventuri quod in æternum duret. Sanguinis decurrentis in terram. Per terram sanguine irrigatam declaratur, quod effectum suæ precis jam obtineret, ut fidem scilicet discipulorum quam terrena adhuc fragilitas arguebat, suo sanguine purgaret, et quidquid illa scandali de morte ejus pertulisset, hoc totum ipse moriendo deleret, sed et totum mundum peccatis mortuum ad vitam resuscitaret.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And being in an agony he prayed more earnestly: and his sweat was as it were great drops of blood falling down to the ground.

In Context

43Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.

45Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.

Read all of Luke 22

Cross References

Genesis 32:24mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

Psalms 130:1Canticum graduum David. [Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. + 130.1 Canticum graduum. CASS. Duodecimus gradus est humilitas, quam intus et extra hic se habere ostendit. Ad humilitatem ergo monet. Domine, non est. ID. Primo proponens se humilem, pœnam inducit non humili; secundo, suo exemplo ad spem monet. Ostendens ergo se humilem intus et extra, ait. Neque ambulavi. AUG. Non fui superbus, nolui quasi in mirabilibus, etc., usque ad: Quanto major es, humilia te in omnibus. 1

Isaiah 53:10Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. + 53.10 Semen longævum. Verbum Evangelii scilicet quod non veterascet, sicut Vetus Testamentum, unde: Exiit qui seminavit semen suum Luc. 8.

Lamentations 3:53Sade Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 22:44

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 22:43Luke 22Luke 22:45 →