Luke 22:47
Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum. + 22.47 Ut oscularetur. Suscipit Dominus osculum, non quod simulare nos doceat, sed ut nec proditorem refugere videretur, et plus afficeret proditorem, cui amoris officia non negaret. Unde dicitur: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus Psal. 119..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
46Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
48Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis?
Cross References
Matthew 26:45Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Mark 14:41Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
John 18:2Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.