bible.software › Luke › Luke 22 › Luke 22:48
Luke 22:48
Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But Jesus said unto him, Judas, betrayest thou the Son of man with a kiss?
In Context
47Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum. + 22.47 Ut oscularetur. Suscipit Dominus osculum, non quod simulare nos doceat, sed ut nec proditorem refugere videretur, et plus afficeret proditorem, cui amoris officia non negaret. Unde dicitur: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus Psal. 119..
49Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? + 22.49 Domine, si percutimus in gladio. Ordo: Cum interrogassent dicentes: Domine, si percutimus in gladio, tunc respondit: Sinite usque huc. Id est, non vos moveat quod futurum est. Permittendi sunt hucusque progredi, ut me apprehendant, et impleantur quæ de me scripta sunt. Sed inter moras verborum interrogantium et respondentis, Petrus, aviditate defensionis majore commotus, pro Domino percussit. Sed non potuerunt simul dici, quæ potuerunt simul fieri. Non ergo dicitur: Sinite usque huc, quasi Domino placuerit factum Petri, cum apud Matthæum legatur dixisse: Converte gladium tuum in locum suum, quod post factum apparet dixisse Jesum.
Read all of Luke 22
Cross References
2 Samuel 20:9Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasæ, quasi osculans eum. + 20.9 Et tenuit, etc. Dextera mentum tenere, est quasi ex benignitate blandiri. Sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit.
Proverbs 27:6Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.
Mark 14:44Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. + 14.44 Signum. HIER. Dat signum osculi cum veneno diaboli: sicut Cain obtulit sacrificium subdolum et reprobatum, unde vinum cum aceto in cruce ponunt.
This Verse In Other Editions
Study Luke 22:48