Mark 14:44
Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. + 14.44 Signum. HIER. Dat signum osculi cum veneno diaboli: sicut Cain obtulit sacrificium subdolum et reprobatum, unde vinum cum aceto in cruce ponunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 2:12Nunc ergo jurate mihi per Dominum, ut quomodo ego misericordiam feci vobiscum, ita et vos faciatis cum domo patris mei: detisque mihi verum signum,
2 Samuel 20:9Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasæ, quasi osculans eum. + 20.9 Et tenuit, etc. Dextera mentum tenere, est quasi ex benignitate blandiri. Sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit.
Proverbs 27:6Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.
Acts 16:23Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos. + 16.23 Miserunt eos in carcerem. ID. Per hoc major virtus est liberantis. Ad idem spectat et quod sequitur: Misit in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
2 Thessalonians 3:17Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo.