Luke 22:59
Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est. + 22.59 Homo, nescio quid dicis. Non solum negat Christum, qui dicit illum non esse Christum, sed etiam qui cum sit, negat se esse Christianum, et ita impletur quod dicit Dominus: Tu me negabis. Galliæus est. Hierosolymitæ et Galilæi æque sunt Hebræi et unius linguæ, sed unaquæque provincia habet suas proprietates, vernaculum loquendi sonum mutare non potest. Et continuo. Post tertiam negationem sequitur galli cantus. Sacramenta rerum per statum temporum designantur. Media nocte negat, galli cantu pœnitet. Post resurrectionem sub luce quem ter negaverat, ter se amare professus est, quia qui in tenebris oblivionis erravit speratæ jam lucis rememoratione correxit et ejusdem veræ lucis præsentia plene quidque putaverat erexit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
58Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum.
60Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.
Cross References
Mark 14:69Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est.