The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 22 › Lucam 22:58

Lucam 22:58

Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And after a little while another saw him, and said, Thou art also of them. And Peter said, Man, I am not.

In Context

57At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum. + 22.57 At ille negavit. Non in monte, non in templo, non in domo sua Petrus negat, sed in prætorio Judæorum, in domo principis sacerdotum ubi non est veritas, ubi Christus captus et ligatus. Quid nisi erraret, quem intromisit ostiaria Judæorum? Eva male induxit Adam, Petrum male introduxit femina.

59Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est. + 22.59 Homo, nescio quid dicis. Non solum negat Christum, qui dicit illum non esse Christum, sed etiam qui cum sit, negat se esse Christianum, et ita impletur quod dicit Dominus: Tu me negabis. Galliæus est. Hierosolymitæ et Galilæi æque sunt Hebræi et unius linguæ, sed unaquæque provincia habet suas proprietates, vernaculum loquendi sonum mutare non potest. Et continuo. Post tertiam negationem sequitur galli cantus. Sacramenta rerum per statum temporum designantur. Media nocte negat, galli cantu pœnitet. Post resurrectionem sub luce quem ter negaverat, ter se amare professus est, quia qui in tenebris oblivionis erravit speratæ jam lucis rememoratione correxit et ejusdem veræ lucis præsentia plene quidque putaverat erexit.

Read all of Lucam 22

Cross References

Matthew 26:71Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno.

John 18:25Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. + 18.25 Erat autem. AUG. Dicto, quod Annas misit Jesum ad Caipham, redit ad locum narrationis ubi reliquerat Petrum, ut explicet quid in domo Annæ de trina Petri negatione contigerat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 22:58

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 22:57Lucam 22Lucam 22:59 →