bible.software › Luke › Luke 22 › Luke 22:60
Luke 22:60
Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Peter said, Man, I know not what thou sayest. And immediately, while he yet spake, the cock crew.
In Context
59Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est. + 22.59 Homo, nescio quid dicis. Non solum negat Christum, qui dicit illum non esse Christum, sed etiam qui cum sit, negat se esse Christianum, et ita impletur quod dicit Dominus: Tu me negabis. Galliæus est. Hierosolymitæ et Galilæi æque sunt Hebræi et unius linguæ, sed unaquæque provincia habet suas proprietates, vernaculum loquendi sonum mutare non potest. Et continuo. Post tertiam negationem sequitur galli cantus. Sacramenta rerum per statum temporum designantur. Media nocte negat, galli cantu pœnitet. Post resurrectionem sub luce quem ter negaverat, ter se amare professus est, quia qui in tenebris oblivionis erravit speratæ jam lucis rememoratione correxit et ejusdem veræ lucis præsentia plene quidque putaverat erexit.
61Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. + 22.61 Et conversus Dominus. Intuitu provocavit ad lacrymas, quasi in mentem ei reducens quoties negaverat, quod ei prædixerat, nec potuit in tenebris remanere quem lux mundi respexit.
Read all of Luke 22
Cross References
Matthew 26:74Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. + 26.74 Et continuo gallus cantavit. Post tertiam negationem sequitur galli cantus. Sacramenta rerum per statum temporum designantur. Media nocte negat, in galli cantu pœnitet, post resurrectionem sub luce quem ter negaverat ter se amare professus est: quia quod in tenebris oblivionis erravit, speratæ jam lucis rememoratione correxit: et ejusdem veræ lucis præsentia plene quidquid mutaverat, erexit.
Luke 22:34At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis:
This Verse In Other Editions
Study Luke 22:60