Luke 22:63
Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes. + 22.63 Illudebant, etc. Impleta est prophetia: In virga percutietur maxilla judicis Isræl. Et item: Dedi maxillam meam alapis. Sed qui tunc cædebatur colaphis Judæorum, nunc cæditur blasphemiis falsorum Christianorum. Velaverunt faciem, non ut eorum scelera non videret, sed ut a se (sicut quondam Moysi fecerunt) gratiam cognitionis ejus abscondant: Si enim crederent Moysi, crederent et Domino Joan. 8.. Hoc velamen usque hodie manet super corda eorum, sed credentibus est ablatum: cum illo moriente velum templi scissum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the men that held Jesus mocked him, and smote him.
In Context
Cross References
Job 16:9Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. + 16.9 Rugæ meæ, etc. Rugæ Ecclesiæ sunt omnes qui in ea dupliciter vivunt, qui fidem vocibus clamant, operibus denegant. Hi pacis tempore, quia hujus mundi potestatibus eamdem fidem honori esse conspiciunt, fideles se esse mentiuntur: sed cum Ecclesiam subito adversitas turbaverit, illud illico ostendunt, quod in perfida mente moliuntur. Et est sensus: me insequendo increpant, qui in meo corpore positi duplicitatis suæ malitiam non emendant. Et suscitatur falsiloquus adversus faciem, etc. Ibid. Dum prædicationi ejus aperte contradicere non præsumunt, Ecclesia falsiloquium quasi post dorsum patitur; sed cum malitiæ tempus eruperit, is, qui nunc metuens derogat, ad contradicendum ante faciem venit: quia verbis veræ fidei apertis vocibus obsistit. Quod quoniam per malignum spiritum fit, ad eum describendum verba convertit.
Psalms 22:6Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.] + 22.6 Et misericordia. CASS. Decima, misericordia subsequens ad custodiam quæ præcedit ad gratiam conferendam. Et ut inhabitem. HIER. Hoc omnibus superioribus jungitur. Quasi collocasti, educasti, deduxisti, etc., et hoc ideo ut inhabitem.
Isaiah 50:6Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.
Isaiah 53:3despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.