The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 22 › Luke 22:66

Luke 22:66

Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. + 22.66 Si tu es Christus. Non veritatem desiderant, sed calumniam parant. Intelligebant Christum purum hominem de David nasciturum. Secundum hoc ergo quærunt, ut si diceret, Ego sum Christus, calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And as soon as it was day, the elders of the people and the chief priests and the scribes came together, and led him into their council, saying,

In Context

65Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.

67Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi: + 22.67 Si vobis dixero. Sæpe dixerat se esse Christum. Interrogaverat etiam eos quomodo dicerent Christum filium David cum eum David Dominum vocet, ut per hoc ad credendum Deum provocaret: sed illi nec dicenti credere, nec interroganti respondere, nec eum qui innoxius erat dimittere volebant.

Read all of Luke 22

Cross References

Psalms 2:1[Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? + 2.1 Psalmus. Modulatio quæ fit per tactum decem chordarum est bona operatio, quæ fit per observantiam decem mandatorum. David. CASS. Manu fortis vel pulcher aspectu Christus est, qui æreas debellavit potestates, in quem et angeli prospicere desiderant. Quare fremuerunt gentes, etc. CASS. Iste psalmus est secundus in ordine, primus in titulo; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. Primo increpat persequentes et minatur, prædicit quasi propheta. Inania. Ibid. Detinere eum in morte; vel, ne mundus post eum abiret. 1

Matthew 27:1Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. + 27.1 Mane autem. Matthæus et Marcus contexerunt narrationem de his quæ cum Domino acta sunt usque ad mane, sed postea redeunt usque ad negationem Petri narrandam: qua terminata redeunt iterum ad mane, ut inde cætera contexerent.

John 18:28Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. + 18.28 In prætorium. Id est, ubi præses Pilatus habitabat. Sed si ad Caipham, quomodo in prætorium? forsitan, aliqua causa urgente, de domo Annæ ad audiendum Jesum ambo convenerant. Caiphas perrexit ad prætorium præsidis, et socero suo Jesum reliquit ad audiendum; vel in domo Caiphæ Pilatus acceperat prætorium, et tanta erat domus, ut seorsum habitaret dominus, seorsum Pilatus. Ut non contaminarentur. Quia diebus azymorum, contaminatio erat illis in alienigenæ habitaculum intrare.

Acts 22:5sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu: a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 22:66

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 22:65Luke 22Luke 22:67 →