Matthew 27:1
Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. + 27.1 Mane autem. Matthæus et Marcus contexerunt narrationem de his quæ cum Domino acta sunt usque ad mane, sed postea redeunt usque ad negationem Petri narrandam: qua terminata redeunt iterum ad mane, ut inde cætera contexerent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.
Cross References
Judges 16:2Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus: et ibi tota nocte cum silentio præstolantes, ut facto mane exeuntem occiderent.
Psalms 2:2Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. + 2.2 Reges. Ibid. Prior qui infantes occidit Herodes, posterior qui Pilato consensit in morte Christi. Reges et principes. Ibid. Potuit etiam secundum Ambrosium de uno pluraliter dicere. Solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in apostolorum Actibus adversus Christum conspirasse voce Petri produntur. 1
Micah 2:1[Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris ! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.
Matthew 26:3Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:
Luke 22:66Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. + 22.66 Si tu es Christus. Non veritatem desiderant, sed calumniam parant. Intelligebant Christum purum hominem de David nasciturum. Secundum hoc ergo quærunt, ut si diceret, Ego sum Christus, calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem.
John 18:28Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. + 18.28 In prætorium. Id est, ubi præses Pilatus habitabat. Sed si ad Caipham, quomodo in prætorium? forsitan, aliqua causa urgente, de domo Annæ ad audiendum Jesum ambo convenerant. Caiphas perrexit ad prætorium præsidis, et socero suo Jesum reliquit ad audiendum; vel in domo Caiphæ Pilatus acceperat prætorium, et tanta erat domus, ut seorsum habitaret dominus, seorsum Pilatus. Ut non contaminarentur. Quia diebus azymorum, contaminatio erat illis in alienigenæ habitaculum intrare.