John 18:28
Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. + 18.28 In prætorium. Id est, ubi præses Pilatus habitabat. Sed si ad Caipham, quomodo in prætorium? forsitan, aliqua causa urgente, de domo Annæ ad audiendum Jesum ambo convenerant. Caiphas perrexit ad prætorium præsidis, et socero suo Jesum reliquit ad audiendum; vel in domo Caiphæ Pilatus acceperat prætorium, et tanta erat domus, ut seorsum habitaret dominus, seorsum Pilatus. Ut non contaminarentur. Quia diebus azymorum, contaminatio erat illis in alienigenæ habitaculum intrare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
27Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit.
29Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?
Cross References
Deuteronomy 16:2Immolabisque Phase Domino Deo tuo de ovibus, et de bobus, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi. + 16.2 Et de bobus in loco. AUG., quæst. 24. Boves addit, cum de ove tantum præceperit, quam jussit accipi ex ovibus et hædis vel capris, vel propter Christum, qui secundum carnem ex justis fuit et peccatoribus. Non enim ait ex ovibus vel capris, sed ex ovibus et capris, licet proprie non intelligatur ovis ex capris, ne Judæi dicerent subaudiendum esse caprum. Quare ergo additi sunt boves? an propter alia sacrificia, quæ diebus azymorum sunt immolanda?
2 Chronicles 35:8Duces quoque ejus sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Jahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos.
Proverbs 4:16Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
Jeremiah 7:8Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis: + 7.8 Ecce vos confiditis in vobis. ID. Frustra eos in templo habere fiduciam hæc peccata demonstrant, etc., usque ad et in tantam prorumpunt amentiam, ut liberatos se jactent, quia a cultu Dei recesserunt.
Amos 5:21Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum.