Luke 22:7
Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. + 22.7 Venit autem dies. Licet sequenti die, id est quintadecima luna sit crucifixus, hac tamen nocte qua Agnus immolabatur, et carnis sanguinisque suis discipulis sacramenta celebranda tradidit, et a Judæis tentus, ligatus, ipsius immolationis, id est passionis suæ, sacravit exordium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then came the day of unleavened bread, when the passover must be killed.
In Context
6Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
8Et misit Petrum et Joannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.
Cross References
Exodus 12:6Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.
Matthew 26:17Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? + 26.17 Ubi vis, etc. Non erat eis certa domus: in quo improbatur ædificatio superfluorum.
Luke 22:1Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha: + 22.1 Appropinquabat, etc. Qui dicitur Pascha, etc. Pascha non a passione, sed a transitu nominatur, quod illa die transivit exterminator per Ægyptum, vel Dominus liberans populum suum, quo nomine significabatur Agnum in hac die de mundo ad Patrem transiturum. Inter Pascha vero et azyma hoc distat, quod Pascha vocatur solus dies, in quo agnus occidebatur ad vesperam, id est decima quarta luna primi mensis. Dies azymorum erant a quinta decima luna usque ad vigesimum primum diem ejusdem mensis. Sed evangelistæ indifferenter ponunt, et diem Azymorum pro Pascha, et Pascha pro diebus Azymorum, unde hic Lucas: Dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha Luc. 12., quia et Paschæ dies in azymis panibus celebrari præcipiebantur. Et nos quasi perpetuum Pascha facientes, semper ex hoc mundo transire præcipimur: uno die immolato agno ad vesperam sequuntur septem dies Azymorum, quia Christus in plenitudine temporum semel pro nobis passus, toto tempore sæculi (quod septem diebus agitur) in azymis sinceritatis et veritatis præcepit esse vivendum.