Matthew 26:17
Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? + 26.17 Ubi vis, etc. Non erat eis certa domus: in quo improbatur ædificatio superfluorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
Cross References
Exodus 12:18Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam. + 12.18 Primo mense quarta decima, etc. RAB. Mystice. Vespera quarti decimi diei primi mensis, in quo Pascha celebratur, et agni immolatio perficitur, depositionem veteris hominis significat, et initium novi, qui in baptismo Christi mortem figurante inchoatur. Unde: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in mortem ipsius baptizati sumus, etc. Gal. 3.. A vespera ergo quarti decimi diei primi mensis usque ad vesperam vicesimi primi integram, scilicet septimanam, azyma jubemur [jubentur] comedere, quia a perceptione baptismi usque ad finem vitæ simpliciter et sine dolo debemus vivere. Unde Petrus: Deponentes omnem malitiam et omnem dolum et simulationem, sicut modo geniti infantes, etc. I Petr. 2..
Leviticus 23:5Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est: + 23.5 Quartadecima die, etc. ISICH. Interrogemus Judæos, etc., usque ad in qua pascha nostrum immolatus est Christus, etc. Phase Domini est. Quia passus est Dominus, non mox tempora finivit, sed reliquias novissimæ horæ et vespertinæ reliquit, ut in omnem terram exeat sonus eorum Psal. 18., scilicet apostolorum, et in fines orbis terræ verba eorum. Ad vesperum quoque, vel in vespere medio, pascha proprium præveniens crucem suam celebravit, quia super mysticum, verum pascha discipulis tradidit. Nox ergo erat jam quando Judas, accepta buccella, ad prodendum exivit: sequenti die pascha complevit. Unde quinta decima die legislator hanc festivitatem constituit, et solemnitatem azymorum prædicavit.
Deuteronomy 16:1Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo: quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte. + 16.1 Observa mensem novarum frugum. Quia in eo manipuli spicarum, id est primitiæ, per sacerdotem offerebantur Domino. Mensem primum, scilicet Hebræorum qui apud eos nisan apud Græcos quoque, apud Latinos Aprilis dicitur, in quo agnus paschalis occidebatur. Eduxit te. Allegorice. Nos quoque de Ægypto hujus mundi liberati, novum hominem induti, in novitate vitæ ambulemus, primitias bonorum operum consecrantes, et phase, id est, transitum bonum celebrantes, ut, relicta Ægypto, ad terram promissionis veniamus.
Matthew 17:24Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? + 17.24 Quid tibi videtur. Antequam Petrus suggerat, Dominus interrogat ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum videant eum nosse quæ eo absente gesta sunt. Reges terræ. Dominus noster, et secundum carnem filius regis erat ex David natus, et omnipotentis verbum: ergo ut filius regum tributa non debebat, sed pro humilitate carnis decet eum implere omnem justitiam.
Mark 14:12Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? + 14.12 Et prima die azymorum. Id. Quarta decima luna, quando abjecto fermento agnus occidebatur ad vesperum, etc., usque ad ipsius immolationis, id est, suæ passionis exordium sacravit. ISID. Cum amaritudine comeditur azyma, quæ est redemptio nostra. Amaritudo enim est passio Domini.