Luke 22:71
At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus. + 22.71 Ipsi enim audivimus. Ubi dixit: Erit Filius hominis sedens ad dexteram virtutis Dei. Sua se sententia damnant qui eum morti tradunt quem oris et operis sui testimonio Deum esse cognoscunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they said, What need we any further witness? for we ourselves have heard of his own mouth.
In Context
Cross References
Mark 14:63Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? + 14.63 Summus autem sacerdos. BEDA. Eadem rabies quæ prius de sede excusserat, etc., usque ad cum in Lycaonia quasi dii honorarentur, fecerunt. Vestimenta sua, etc. HIER. Hoc est, ephod in quo Judæi habebant honorem, amiserunt, etc., usque ad ejus tamen inviolata permanet castitas usque ad consummationem sæculi in illis, quos sors electionis invenerit.