The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 22 › Luke 22:70

Luke 22:70

Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. + 22.70 Vos dicitis. Ita temperat responsionem ut et verum dicat, et sermo calumniæ non pateat. Maluit se Christum Filium Dei probare, quam dicere, ut condemnandi causa tolleretur his qui fatentur quod objiciunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then said they all, Art thou then the Son of God? And he said unto them, Ye say that I am.

In Context

69Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. + 22.69 Ex hoc autem erit. Qui semen David calumniari quærebant plus etiam audiunt, quod per contemptum sit venturus ad gloriam.

71At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus. + 22.71 Ipsi enim audivimus. Ubi dixit: Erit Filius hominis sedens ad dexteram virtutis Dei. Sua se sententia damnant qui eum morti tradunt quem oris et operis sui testimonio Deum esse cognoscunt.

Read all of Luke 22

Cross References

Psalms 2:12Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. + 2.12 Nequando irascatur. Ibid. Dubitatio non secundum prophetam, sed secundum ipsos, qui cum dubitatione cogitant iram Dei. De via justa, id est, Christo sublati, vel de bona operatione. 1

Matthew 4:3Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. + 4.3 Et accedens. Quia esuries est signum infirmitatis. Et sic nobis in abstinentia non deest tentatio. Per exteriorem infirmitatem Christum tentat in quo nullam legem peccati inveniebat. Si Filius Dei es. Aliud horum explorantis est, aliud tentantis, dum Deum confiteri videtur, et hujusmodi illudere conatur. Sic enim tentat ut exploret quod veretur. Sic explorat, ut tentando decipiat. Si Filius Dei es. Noverat Filium Dei venisse in mundum, seu per prophetas seu per angelos nuntiantes, seu per Joannem demonstrantem: sed quia humilia in eo videbat, quod de Deitate suspicatus est, ex superbia ei in dubium venit. Unde et callide exquirit: Nec indignum fuit Christum tentari qui venerat occidi, ut tentationes superando nobis potestatem daret superandi tentationes, sicut sua morte abstulit nostram mortalitatem. RAB. Christus non nisi post baptismum se tentari permisit, insinuans ad se euntes graviores passuros, etc., usque ad Christus vero sola suggestione tentatus fuit: quia delectatio peccati mentem ejus non momordit.

Matthew 27:11Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. + 27.11 Tu es rex Judæorum. Secundum Lucam duo objecerant, scilicet quod prohibebat dari censum Cæsari, et quod diceret se regem. De regno ergo Pilatus, quia nescit, interrogat. De tributis: quia audierat eum respondisse: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari Zac. 2.: quasi apertum mendacium invidorum negligit. Unde Marcus: Et non erant convenientia testimonia eorum Marc. 24.. In hoc quod Pilatus nihil aliud criminis interrogat, nisi an sit rex Judæorum: arguuntur impietatis Judæi, qui nec falso invenire potuerunt quod objicerent Salvatori.

Matthew 27:54Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. + 27.54 Centurio autem. Hi in scandalo crucis confitentur Deum. Arius in Ecclesia prædicat creaturam, quem cæci Judæi nec tot miraculis credunt. In centurione fides Ecclesiæ designatur, quæ velo cœlestium mysteriorum per mortem Domini reserato, Jesum Filium Dei tacente Synagoga confirmat.

Mark 15:2Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis. + 15.2 Tu es rex Judæorum? Cum Pilatus nihil criminis interrogat nisi an sit rex Judæorum, arguitur impietas eorum qui nec falso quidem quod objiciant invenerunt. Tu dicis. Sic temperat responsum, ut verum dicat, nec tamen calumniæ pareat. Et nota, quod Pilato qui invitus fert sententiam, aliqua in parte responderit: sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignosque sermone suo judicaverit.

Luke 23:3Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis. + 23.3 Pilatus autem. etc. Cum duo objecta fuerint, scilicet quod attributa reddi prohiberet, et se Christum diceret, Pilatus potuit audire quod de tributis dixerat: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, et inde hoc quasi apertum mendacium nihilipendens, solum quæ nesciebat quæsivit. Tu dicis. Eodem verbo quo principibus sacerdotum, respondet et præsidi, ut propria sententia ambo condemnentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 22:70

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 22:69Luke 22Luke 22:71 →