Luke 23:11
Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. + 23.11 Et illusit. Quod in alba veste spernitur et illuditur, significat quod pro totius mundi peccatis in carne casta immolatus agnus est passus et sepultus: quod hic alba, juxta alios Evangelistas purpurea vel coccinea veste illuditur, indutus, signat geminum martyrii genus, quo in passionibus Ecclesia adornatur, ut sit candidus actione, rubicundus sanguine. Ipse enim membrorum flosculis vernans, in pace lilia gignit, bello rosas. Et remisit ad Pilatum. Ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur, et si uterque reum non pronuntiat, alienæ tamen iniquitatis stimulis obsequitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum.
Cross References
Psalms 22:6Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.] + 22.6 Et misericordia. CASS. Decima, misericordia subsequens ad custodiam quæ præcedit ad gratiam conferendam. Et ut inhabitem. HIER. Hoc omnibus superioribus jungitur. Quasi collocasti, educasti, deduxisti, etc., et hoc ideo ut inhabitem.
Isaiah 49:7Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.] + 49.7 Abominatam. Christum et Nazaræos ejus, quos quotidie Judæi in synagogis maledicunt, quia propter eos regnum, locum et gentem amiserunt. Reges. Propheta ad Filium. Reges videbunt te venientem ad judicium: Reges, scilicet apostoli et alii qui cum Domino judicabunt.
Matthew 27:27Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem:
Mark 15:16Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,
John 19:5(Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis: Ecce homo. + 19.5 Et dicit eis. Hic apparet non ignorante Pilato hæc a militibus esse facta, sive jusserit, sive permiserit, ut satiatis Judæis hæc sufficerent, sed magis inardescunt et clamant: Crucifige, crucifige.