Luke 23:22
Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam. + 23.22 Corripiam, etc. Hanc correptionem deridendo et flagellando nefandorum desideriis exhibuit, ne usque ad crucifigendum sævirent. Quod et verba Joannis evangelistæ, et ipsa columna testatur ad quam ligatus fuit Dominus, quæ usque hodie Dominici sanguinis cernentibus certa signa demonstrat. Sed licet Pilatus hoc agat, insatiabilis tamen sacrilegorum furor non cessat, sed magis instat quia accusationem, quam contra Dominum detulerant, sollicita Pilati interrogatione viderant evacuatam. Tandem impudici ad solas preces se convertunt, ut quod criminando vel quasi ratiocinando nequiverant, jam postulando et vociferando et perficiendo perficiunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.
Cross References
Luke 23:14dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. + 23.14 Obtulistis. Quantum studium dimittendi Jesum Pilatus habeat, attende. Primo illis accusantibus dicit se nihil causæ in eo invenisse, deinde tamen in incœpto persistentibus mittit ad Herodem, ut exploret an ille aliquid sceleris in eo invenire possit, an dimittendum decernat. Denique Herodis agnita voluntate, nec invento in Jesu facinore, plebis sententiam quærit, cui unum in Pascha oportet dimitti. Iterum etiam tertio volens dimittere, interrogat. Sed quanto curiosius dimittere quærit, tanto criminosiores ad mortem ejus invenit.
Luke 23:20Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.
1 Peter 3:18Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. + 3.18 Offerret Deo. ID. Quia etiam tunc si qui ad prædicationem Domini (quam per vitam fidelium prætendebant) credere voluissent, ipsos offerre Deo Patri gaudebat. Si qui autem detrahebant de bonis quasi de malefactoribus, imminente diluvio confundebantur.