The Bible Software
bible.software1 Peter1 Peter 3 › 1 Peter 3:18

1 Peter 3:18

Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. + 3.18 Offerret Deo. ID. Quia etiam tunc si qui ad prædicationem Domini (quam per vitam fidelium prætendebant) credere voluissent, ipsos offerre Deo Patri gaudebat. Si qui autem detrahebant de bonis quasi de malefactoribus, imminente diluvio confundebantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For Christ also hath once suffered for sins, the just for the unjust, that he might bring us to God, being put to death in the flesh, but quickened by the Spirit:

In Context

17Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes. + 3.17 Melius est. BEDA. Ita debetis calumniatores pati et confundere, etc., usque ad removetur et æternæ ultioni præparatur.

19In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit: + 3.19 In carcere. ID. Qui habent sensum obscuratum tenebris, merito etiam in hac vita dicuntur carcere inclusi, et in hoc interiori carcere mentis operibus injustis gravantur, donec carne soluti in exteriores tenebras projiciantur æternæ damnationis. Habent et justi hic carcerem, sed tribulationum, reprobi vero vitiorum.

Read all of 1 Peter 3

Cross References

Numbers 7:15bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:

Daniel 9:26Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus: et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.

Matthew 27:19Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. + 27.19 Pro tribunali. Tribunal sedes judicum, ut solium regum, cathedra doctorum. Uxor ejus. Uxor viri gentilis hoc in visione intelligit, quod Judæi vigilantes intelligere noluerunt. Nihil tibi. Nunc demum diabolus intelligens per Christum se spolia amissurum, sicut primum per mulierem mortem intulit; ita modo per mulierem vult Christum de manibus Judæorum liberare, ne per mortem ejus mortis amittat imperium.

Acts 3:14Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:

Romans 1:4qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri: + 1.4 Qui prædestinatus est. AUG., Tract. 105 in Joan. Prædestinata est ista humanæ naturæ tanta et tam celsa et summa subvectio, ut quo attolleretur, altius non haberet: sicut pro nobis ipsa divinitas, quousque se deponeret, humilius non habuit, quam suscepta natura hominis cum infirmitate carnis usque ad mortem crucis. AUG., lib. I de Prædest. sanct., c. 15. Est etiam præclarissimum lumen prædestinationis et gratiæ ipse mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, etc., usque ad ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset in virtute Filius Dei. Mortuorum Jesu Christi. Christi pro ejus vel suorum, proprium nomen pro pronomine posuit more Hebraico, quæ locutio in Scripturis præcipue veteribus est usitatissima, ut: Fecit Moyses sicut præcepit Dominus Moysi. CHRYS. Hoc est, non nos hoc virtute nostra præstitimus, quod apostoli simus, neque enim nostris multis sudoribus ac laboribus hanc dignitatem sortiti sumus, sed gratiam invenimus.

Romans 5:2per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. + 5.2 Per quem. Enumerat beneficia quæ a Christo habentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 Peter 3:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Peter 3:171 Peter 31 Peter 3:19 →