The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 23 › Luke 23:27

Luke 23:27

Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum. + 23.27 Sequebatur, etc. Sed non eadem mente crucem sequitur: Mali sequuntur ut morientem læti aspiciant. Mulieres, ut quem vivere desiderabant, moriturum, morientem, et mortuum plorarent. Nec ideo inducitur solus mulierum planctus, quando et multi viri dolerent, sed quia femineus sexus quasi contemptibilior, liberius poterat præsentibus principibus sacerdotum, quod contra eos senserit ostentare. Quia vero novit Dominus qui sunt ejus II Tim. 2., prætermissa furentis populi turba, ad amantes et plangentes se feminas oculos et ora convertit. Quæ plangebant. Tristabantur de vita mortali, quæ morte erat finienda, non de cæcis qui medicum occidebant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there followed him a great company of people, and of women, which also bewailed and lamented him.

In Context

26Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. + 23.26 Apprehenderunt quemdam, etc. Primo Dominus crucem portavit, sed postea imposita est Simoni, quem exeuntes obviam habuerunt, et hoc congrue: Christus enim passus est pro nobis ut sequamini vestigia ejus I Petr. 2.. Qui vero eum vult sequi, tollat crucem suam et sequatur. Quia vero Simon non Isrælita, sed Cyrenæus erat, per eum Gentiles designantur, prius peregrini et hospites testamentorum, sed nunc in fide cives et domestici Dei et cohæredes Christi, unde Simon obediens Cyreneæ hæres interpretatur. Sed Simon venit de villa, id est de pago, a quo pagani, qui a civitate Dei alieni urbanæ sunt conversationis ignari. Sed Simon pago egrediens crucem portat post Jesum, cum populi gentium paganis ritibus derelictis obedienter amplectuntur vestigia Dominicæ passionis.

28Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. + 23.28 Filiæ Hierusalem. Nota cum filios Hierusalem vocat, quod non solæ quæ cum eo venerant a Galilæa, sed etiam ejusdem urbis cives ei multæ mulieres adhæserant. Nolite flere. Ne lamentemini me moriturum, cujus cito resurrectio mortem solvere potest, cujus mors mortem et ipsum mortis auctorem destruet. Vos potius vestramque progeniem dignis lacrymarum fontibus abluite, ne cum perfidis damnemini in ultionem meæ crucis.

Read all of Luke 23

Cross References

Mark 15:40Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome: + 15.40 Erant autem. ID. Sicut non excluditur muliebris sexus a salute per Mariam virginem: ita non repellitur a mysterio crucis scientiæ et resurrectionis per viduam Mariam Magdalenam et cæteras matres. Jacobi minoris et Joseph. BEDA. Minorem Jacobum dicit Jacobum Alphei, qui et frater Domini, eo quod esset filius Mariæ materteræ Domini. De qua Joannes: Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus Joan. 19., etc. Cleophæ videtur eam dicere a patre vel a cognatione.

Luke 8:52Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit. + 8.52 Flebant autem. Flent qui Synagogam a Deo, qui vita est, vident alienam et dolent, nec amplius posse vivificari putant, et illa quæ sponsi præsentiam qua vivere debet, amisit, quasi inter plangentes mortua jacens, nec hoc ipsum quidem quare plangatur, intelligit. Nolite flere. Fleant mortuos suos, qui putant mortuos, ubi est fides resurrectionis non est mors, sed spes quietis. Non est mortua, etc. Mortua est puella hominibus qui suscitare non possunt: non Deo, cui anima vivit, et caro suscitando quiescit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 23:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 23:26Luke 23Luke 23:28 →