Luke 23:28
Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. + 23.28 Filiæ Hierusalem. Nota cum filios Hierusalem vocat, quod non solæ quæ cum eo venerant a Galilæa, sed etiam ejusdem urbis cives ei multæ mulieres adhæserant. Nolite flere. Ne lamentemini me moriturum, cujus cito resurrectio mortem solvere potest, cujus mors mortem et ipsum mortis auctorem destruet. Vos potius vestramque progeniem dignis lacrymarum fontibus abluite, ne cum perfidis damnemini in ultionem meæ crucis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Song of Solomon 1:5Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. + 1.5 Decoloravit me sol. Solis est urere et illuminare, sic verus sol exterius suos persecutionibus exurit, dando vires resistendi illuminat. Filii matris. Et quasi ad objectionem infirmorum dubitantium respondet: Ostendit unde primam persecutorum rabiem pertulerit, quæ gravior apparet, per hoc quod a contribulibus. Filii, id est, apostoli destruxerunt sectam nostram. Paulus Ecclesiæ persecutor filius fuit matris ejus secundum carnem et educationem: et pœnitentiam agens ad sororis signa conversus, prædicavit fidem quam ante destruebat. Posuerunt me. Una erat in Hierosolymis vinea Christi, scilicet primitiva Ecclesia, quæ in die Pentecostes adventu sancti Spiritus est constituta, cujus eo tempore apostoli custodes fuerunt: sed facta persecutione dispersi sunt in regionibus Judææ et Samariæ præter apostolos, et sic contigit ut plures essent vineæ, id est in pluribus locis. Et dum persecutores Judæi volebant Ecclesiam perturbare, seminarium verbi spargebant latius nolentes, et unam persequendo, multas constitui fecerunt. Cum ergo dixisset se afflictam parricidiali odio Synagogæ, mox subjicit, quantum per hanc afflictionem profecerit: addens ex persona illorum, quibus prædicandi cura commissa est: Posuerunt me custodem in vineis. GREG. Vineæ nostræ, actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi, nostram vineam non custodimus: quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostræ negligimus. Dum plures custodirem vineas, ut alios lucrifacerem, in quibusdam damna sustinui. Acerbitas persecutionis filiorum Synagogæ fecit me vineam meam non custodire, quia, relicta evangelica doctrina, ad legalium observationum differentias cogebant.
Song of Solomon 3:5Sponsus Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. + 3.5 Adjuro vos. Christus audiens se per hos introducendum, adjurat ne ei parent impedimentum. Adjuro vos. Ideo repetitur hic versiculus in cantico amoris, ut non minorem se Dominus Ecclesiæ de gentibus, quam de Judæis collectæ curam habere: sed æqualem pro utriusque pace sollicitudinem gerere designet. Non minus enim hæc regina austri capitur amore sponsi, quam prima amica de Judæis. Cervosque. Cervi est in senectute serpentem comedere, et pro siti a veneno concepta, ad fontem properare, et inde potando juvenescere, cadentibus pilis et cornibus: quod cuique fideli competit per lavationem baptismi.
Song of Solomon 5:8Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo. + 5.8 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis, etc. Adolescentulæ jam ad aliquam cognitionem promotæ, ad famulos Dei, quos angelicam in terris vitam agere credunt, devote veniunt et eos exorant, ut in tempore suæ orationis Domino se commendent. Vos filiæ Jerusalem supernorum spirituum, qui jam cum Deo regnant. Vel, per filias Jerusalem possumus accipere etiam inferiores in Ecclesia, quos etiam admonent superiores, ut secum quærant: quia quod a pluribus quæritur, quandoque citius reperitur, et, ut ubique charitas dilectionis ostendatur.
Song of Solomon 8:4Sponsus Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. + 8.4 Adjuro vos. Audiens sponsus illam ultimam Ecclesiam, et in præsenti velle dormire, et quandoque requiescere; et videns multos gigni ab Ecclesia, qui alios perturbant; admonet illos, ut a perturbationibus desistant. Donec ipsa velit. Donec, completis divinæ servitutis obsequiis, ipsa ad communem redire curam humanæ fragilitatis necessitatibus admonita consentiat.