Luke 23:26
Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. + 23.26 Apprehenderunt quemdam, etc. Primo Dominus crucem portavit, sed postea imposita est Simoni, quem exeuntes obviam habuerunt, et hoc congrue: Christus enim passus est pro nobis ut sequamini vestigia ejus I Petr. 2.. Qui vero eum vult sequi, tollat crucem suam et sequatur. Quia vero Simon non Isrælita, sed Cyrenæus erat, per eum Gentiles designantur, prius peregrini et hospites testamentorum, sed nunc in fide cives et domestici Dei et cohæredes Christi, unde Simon obediens Cyreneæ hæres interpretatur. Sed Simon venit de villa, id est de pago, a quo pagani, qui a civitate Dei alieni urbanæ sunt conversationis ignari. Sed Simon pago egrediens crucem portat post Jesum, cum populi gentium paganis ritibus derelictis obedienter amplectuntur vestigia Dominicæ passionis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 27:32Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. + 27.32 Cyrenæum. Ecce non Hebræus, sed alienigena opprobrio Christi subditur, ut plenitudo sacramentorum transire a circumcisione ad præputium ostendatur.
Luke 9:23Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. + 9.23 Dicebat autem. Quæ ad fidem Dominicæ nativitatis vel passionis pertinent, solis seorsum discipulis aperuit, sed hæc ad omnes. Abneget semetipsum. Nisi quis a seipso deficiat, ad eum qui super se est non appropinquat: et novitatem ad quam vocatur, non apprehendit, nisi mactet vetustatem, in qua natus fuit; et cum cessat a vitiis exquirat etiam virtutes, unde subjungitur:
John 19:16Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt. + 19.16 Tunc ergo. Quia profitentur Cæsarem aperte contra eum esse si alium regem velit eis ingerere, dimittendo impunitum quem propter hos ausus tradiderant occidendum. Victus ergo timore, tradidit eis Jesum ut crucifigatur. Tradidit eis Jesum ut crucifigeretur. Eis, non quod ipsi manibus eum acciperent, qui supra hoc excusaverant, sed ut crimine impliciti videantur a quo alieni esse conantur, cum non nisi pro eis hoc faceret Pilatus, unde nec ait ut crucifigerent, sed ut crucifigeretur judicio et potestate Pilati.
Acts 6:6Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus. + 6.6 Et orantes. Communis dispensatio exigebat ut ministri eligerentur, qui ut digni inventi sunt, crescente gradatim providentia consilii salutaris, placuit eosdem ipsos sacri altaris et Dominici sanguinis, sicut refectionis, et mensæ communis ministros ordinari. Quod probatur inde, quia dictum est: Orantes imposuerunt eis manus: hoc est proprium eorum qui ad sacrosancti altaris promoventur officium. Hoc exemplo orationes fiunt in ordinibus, licet oratio apostolorum non sit scripta.
Acts 13:1Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus. + 13.1 Erant autem in Ecclesia, etc. Iidem erant prophetæ et doctores. Vel, alii eorum prophetæ, alii doctores fuerunt. Niger. RAB. A colore, si Latinum est. Vel, ascendens interpretatur, si Hebræum.