The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 23 › Luke 23:35

Luke 23:35

Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. + 23.35 Alios salvos fecit. Sua se sententia damnant, qui etiam nolentes quod alios salvos fecerit, confitentur. Poterat quidem se salvare, sed quia ipse Christus Dei electus, de cruce descendere noluit. Nam qui ideo venit, ut pro nobis crucifigeretur, ideo, se de cruce salvare neglexit, quia cum cæteris peccatoribus etiam crucifixores moriendo curavit salvare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the people stood beholding. And the rulers also with them derided him, saying, He saved others; let him save himself, if he be Christ, the chosen of God.

In Context

34Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. + 23.34 Jesus autem, etc. Quia Lucas Christi sacerdotium scribere disposuit, recte Dominus apud Deum pro persecutoribus jure sacerdotis intercedit, et latroni confitenti paradisum pandit, nec frustra orat, sed pro eis qui post passionem ejus crediderunt, impetrat. Non pro eis orat, qui per invidiam et superbiam Filium Dei intellexerunt, negant et crucifigunt, sed pro eis qui zelam Dei habentes, sed non secundum scientiam, nescierunt quid fecerunt. Dividentes. De his Joannes latius. Quadripartita vestis significat Ecclesiam toto orbe, quæ quatuor partibus constat, diffusam, omnibus partibus æqualiter, id est, concorditer distributam. Tunica sortita, omnium partium significat unitatem, quæ charitatis vinculo continetur. Sortes. In sorte Dei gratia commendata est. Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit, et cum sors mittitur, non personæ cujusquam vel meritis, sed occulto Dei judicio creditur.

36Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, + 23.36 Illudebant autem ei, etc. Nota quod Judæi vocabulum Christi et Filii Dei auctoritate Scripturæ sibi traditum irrident. Milites vero Scripturarum inscii non Christo Dei electo, sed regi Judæorum insultant. Et acetum offerentes. Acetum erant Judæi, a vino patriarcharum degenerantes. Hoc aceto milites potant Dominum, quem illorum suggestione morti tradunt.

Read all of Luke 23

Cross References

Genesis 37:19et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit:

Psalms 22:6Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.] + 22.6 Et misericordia. CASS. Decima, misericordia subsequens ad custodiam quæ præcedit ad gratiam conferendam. Et ut inhabitem. HIER. Hoc omnibus superioribus jungitur. Quasi collocasti, educasti, deduxisti, etc., et hoc ideo ut inhabitem.

Isaiah 42:1[Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet. + 42.1 Ecce servus. HIER. Notandum quia apostoli Jacob, Isræl, et semen Abrahæ appellantur, quibus postea quasi servis et hominibus dicitur: Noli timere, vermis Jacob, etc. Christus autem non semen Jacob vel Isræl, sed servus dicitur. Dedi Spiritum. In conceptione; unde: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Phil. 2.. Et in baptismo claruit, cum Spiritus in specie columbæ super ipsum requievit Luc. 1..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 23:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 23:34Luke 23Luke 23:36 →