The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 23 › Luke 23:36

Luke 23:36

Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, + 23.36 Illudebant autem ei, etc. Nota quod Judæi vocabulum Christi et Filii Dei auctoritate Scripturæ sibi traditum irrident. Milites vero Scripturarum inscii non Christo Dei electo, sed regi Judæorum insultant. Et acetum offerentes. Acetum erant Judæi, a vino patriarcharum degenerantes. Hoc aceto milites potant Dominum, quem illorum suggestione morti tradunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the soldiers also mocked him, coming to him, and offering him vinegar,

In Context

35Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. + 23.35 Alios salvos fecit. Sua se sententia damnant, qui etiam nolentes quod alios salvos fecerit, confitentur. Poterat quidem se salvare, sed quia ipse Christus Dei electus, de cruce descendere noluit. Nam qui ideo venit, ut pro nobis crucifigeretur, ideo, se de cruce salvare neglexit, quia cum cæteris peccatoribus etiam crucifixores moriendo curavit salvare.

37et dicentes: Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.

Read all of Luke 23

Cross References

Matthew 27:34Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. + 27.34 Cum felle mistum. Alius evangelista dicit mirrhatum, id est, amarissimum. Et potuit utraque esse commistio fellis et myrrhæ. Et cum gustasset noluit. Hoc Marcus tacet: noluit bibere. Hoc est quod Marcus ait: non accepit, scilicet ut biberet.

Mark 15:19Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. + 15.19 Et percutiebant, etc. Caput Christi Deus est. Caput ergo Christi percutiunt qui eum denegant esse Deum. Et qui Scripturæ auctoritate errorem suum defendunt (quia scriptura arundine solet fieri), quasi arundine caput ejus feriunt. In faciem ejus spuunt qui præsentiam gratiæ ejus exsecrandis verbis ex interna cæcæ mentis insania conceptis respuunt, et eum in carne venisse negant. Adorabant eum. Quasi falso se dixisset Deum. Sed hodie (quod est gravioris insaniæ) quidam eum certa fide ut Deum verum adorant, sed perversis actibus mox verba ejus quasi fabulosa despiciunt, ac promissa regni illius temporalibus illecebris postponunt. Et educunt illum. HIER. Hic educitur Abel in agrum a fratre ut perimatur. Hic adest Isaac, etc., usque ad hic adest Jonas de ligno navis foris et in mare ventremque ceti triduo missus.

Luke 23:11Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. + 23.11 Et illusit. Quod in alba veste spernitur et illuditur, significat quod pro totius mundi peccatis in carne casta immolatus agnus est passus et sepultus: quod hic alba, juxta alios Evangelistas purpurea vel coccinea veste illuditur, indutus, signat geminum martyrii genus, quo in passionibus Ecclesia adornatur, ut sit candidus actione, rubicundus sanguine. Ipse enim membrorum flosculis vernans, in pace lilia gignit, bello rosas. Et remisit ad Pilatum. Ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur, et si uterque reum non pronuntiat, alienæ tamen iniquitatis stimulis obsequitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 23:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 23:35Luke 23Luke 23:37 →