bible.software › Luke › Luke 23 › Luke 23:39
Luke 23:39
Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And one of the malefactors which were hanged railed on him, saying, If thou be Christ, save thyself and us.
In Context
38Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judæorum. + 23.38 Erat autem, etc. Hæ tres linguæ præ cæteris eminebant. Hebræa, propter Judæos in lege gloriantes: Græca propter Gentilium sapientiam: Latina propter Romanos imperantes. Ergo velint nolint Judæi, omne regnum mundi, omnis mundana sapientia, omnia divina legis sacramenta testantur, quod Jesus est imperator credentium et confitentium. Hic est rex Judæorum. Titulus qui Christum regem testatur, non infra, sed supra crucem ponitur, quia licet in cruce hominis infirmitate dolebat, super crucem tamen regis majestate fulgebat, et ideo immolato titulus est supra positus, ut cunctis legere, id est, credere volentibus pateat, quia per crucem non perdidit, sed corroboravit imperium.
40Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. + 23.40 Increpabat eum. Ipsa increpatio futurum crucis scandalum etiam circa credentes revelat, quorum alii a dextris, alii a sinistris.
Read all of Luke 23
Cross References
Matthew 27:44Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. + 27.44 Idipsum autem et latrones. Prius uterque blasphemavit, deinde visis signis unus credidit. Ita uterque populus Deum prius blasphemavit: sed alter signis territus pœnituit, et nunc Judæos arguit.
Luke 17:34Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur: + 17.34 In illa nocte. Id est in illa tam tenebrosa tribulatione ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi Matth. 24.. Duo in lecto. Illi scilicet qui otium eligunt, neque sæcularibus, neque ecclesiasticis negotiis occupati.
Luke 23:37et dicentes: Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.
This Verse In Other Editions
Study Luke 23:39