Luke 23:38
Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judæorum. + 23.38 Erat autem, etc. Hæ tres linguæ præ cæteris eminebant. Hebræa, propter Judæos in lege gloriantes: Græca propter Gentilium sapientiam: Latina propter Romanos imperantes. Ergo velint nolint Judæi, omne regnum mundi, omnis mundana sapientia, omnia divina legis sacramenta testantur, quod Jesus est imperator credentium et confitentium. Hic est rex Judæorum. Titulus qui Christum regem testatur, non infra, sed supra crucem ponitur, quia licet in cruce hominis infirmitate dolebat, super crucem tamen regis majestate fulgebat, et ideo immolato titulus est supra positus, ut cunctis legere, id est, credere volentibus pateat, quia per crucem non perdidit, sed corroboravit imperium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
37et dicentes: Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.
Cross References
Matthew 27:11Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. + 27.11 Tu es rex Judæorum. Secundum Lucam duo objecerant, scilicet quod prohibebat dari censum Cæsari, et quod diceret se regem. De regno ergo Pilatus, quia nescit, interrogat. De tributis: quia audierat eum respondisse: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari Zac. 2.: quasi apertum mendacium invidorum negligit. Unde Marcus: Et non erant convenientia testimonia eorum Marc. 24.. In hoc quod Pilatus nihil aliud criminis interrogat, nisi an sit rex Judæorum: arguuntur impietatis Judæi, qui nec falso invenire potuerunt quod objicerent Salvatori.
Mark 15:18Et cœperunt salutare eum: Ave rex Judæorum.
Mark 15:32Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei. + 15.32 Descendat nunc. Plus est de sepulcro surgere, et tamen non crediderunt. Hi omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt Psal. 13.. Et qui cum eo. BEDA. Secundum Lucam Luc. 23. unus latro blasphemabat dicens: Si tu es Christus, salvum fac te et nos. Alter, etc., usque ad qui cœlestia petunt, ad ea sine dubio Christo mediante et miserante perveniunt.
John 19:3Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Judæorum: et dabant ei alapas.