The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 23 › Luke 23:40

Luke 23:40

Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. + 23.40 Increpabat eum. Ipsa increpatio futurum crucis scandalum etiam circa credentes revelat, quorum alii a dextris, alii a sinistris.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But the other answering rebuked him, saying, Dost not thou fear God, seeing thou art in the same condemnation?

In Context

39Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.

41Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.

Read all of Luke 23

Cross References

2 Chronicles 28:22Insuper et tempore angustiæ suæ auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz,

Jeremiah 5:3Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. + 5.3 Domine, oculi tui. ID. Damnantur opera Judæorum (in quibus juxta legis cæremonias exsultabant) per fidem Christianorum, per quam gratia salvi facti sumus. Percussisti eos. GREG. Omnis divina percussio, etc., usque ad et est unum flagellum quod temporaliter incipit, et æternis consummatur suppliciis. Et non doluerunt. Inferuntur supplicia ut corrigantur vitia, sed non emendatur Jerusalem nec per tormenta.

Luke 12:5Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete. + 12.5 Ostendam autem vobis. Quia duo sunt genera persecutorum, unum aperte persequentium, alterum fraudulenter blandientium. Sicut supra contra hypocrisim, ita hic armat contra carnifices. Totus hic locus ad subeundam pro confessione Domini passionem vel contemptu mortis, vel spe præmii, vel mansuros in denuntiatione supplicii instruit.

Revelation 15:4Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt. + 15.4 Judicia tua, etc. Quod quosdam eligis, quosdam reprobas, ut cognoscant fideles esse ex justitia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 23:40

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 23:39Luke 23Luke 23:41 →