Luke 23:47
Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat. + 23.47 Videns autem centurio. Videns quod ita haberet potestatem mittendi spiritum, quod non habet nisi conditor animarum, ipse qui crucifixerat in ipso passionis scandalo, confitetur Dei Filium, quem Judæi post tot miracula credere renuerunt. Unde per centurionem fides Ecclesiæ designatur, quæ, velo mysteriorum cœlestium per mortem Domini reserato, mox justum et Dei Filium tacente Synagoga confirmat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 27:54Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. + 27.54 Centurio autem. Hi in scandalo crucis confitentur Deum. Arius in Ecclesia prædicat creaturam, quem cæci Judæi nec tot miraculis credunt. In centurione fides Ecclesiæ designatur, quæ velo cœlestium mysteriorum per mortem Domini reserato, Jesum Filium Dei tacente Synagoga confirmat.
Luke 23:41Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.