Luke 23:48
Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. + 23.48 Percutientes pectora. Quod percutiunt pectora in signum pœnitentiæ et luctus dupliciter potest intelligi. Sive enim cujus vitam dilexerant, injuste occisum dolebant: sive cujus mortem se impetrasse meminerant, hunc in morte amplius glorificatum tremebant. Sed quæcunque causa pectus tundere cœgerit, videamus distantiam gentis et gentis. Gentiles, moriente Domino Deum timentes, apertæ confessionis voce glorificant: Judæi percutientes solum pectora, silentes domum redeunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
49Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.
Cross References
Jeremiah 31:19Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ. + 31.19 Quoniam sustinui. ID. Per ignorantiam ætatis dicit se peccasse, ut facilius veniam consequatur, unde: Delicta juventutis meæ et ignorantias meas ne memineris. Et in sequentibus, Deus parvulum eum vocavit et deliciis affluentem, propter divitiarum scilicet magnitudinem et terræ fertilitatem Psal. 24..
Acts 2:37His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? + 2.37 Compuncti. Impletur prophetia Jœlis, quia post ignem Spiritus sancti sequitur vapor compunctionis. Fumus lacrymas excutere solet, incipiunt flere qui irriserant, tundunt pectus, dant Deo precem sicut sacrificium, ut sanguinem illum gustare valeant, per eum salvandi, quem super se et super filios suos prius fuerant imprecati.