The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 23 › Luke 23:46

Luke 23:46

Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when Jesus had cried with a loud voice, he said, Father, into thy hands I commend my spirit: and having said thus, he gave up the ghost.

In Context

45Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. + 23.45 Velum templi, etc. Hoc exspirante Domino gestum est, sed Lucas præoccupat, volens miraculum solis conjungere miraculo veli. Scinditur autem velum, ut arca testamenti et omnia sacramenta legis quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Josephus ait: Virtutes angelicas præsides quondam templi tunc pariter conclamasse: Fugiamus ab his sedibus. Pater, etc. Patrem invocans, se Filium Dei declarat. Spiritum commendans, non defectum virtutis, sed confidentiam ejusdem cum parte potestatis insinuat. Amat enim dare gloriam Patri, in quo nos informat, ut gloriam demus Creatori.

47Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat. + 23.47 Videns autem centurio. Videns quod ita haberet potestatem mittendi spiritum, quod non habet nisi conditor animarum, ipse qui crucifixerat in ipso passionis scandalo, confitetur Dei Filium, quem Judæi post tot miracula credere renuerunt. Unde per centurionem fides Ecclesiæ designatur, quæ, velo mysteriorum cœlestium per mortem Domini reserato, mox justum et Dei Filium tacente Synagoga confirmat.

Read all of Luke 23

Cross References

Matthew 27:46Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? + 27.46 Et circa horam nonam. Cum inclinata est dies ad vesperam et tepefactus est sol a fervore, passionem consummat, ostendens se mori propter peccata nostra quibus a divina luce et dilectione in hanc noctem cecidimus. Mane surrexit Dominus, docens resuscitatos in anima se esse producturum in lucem æternæ felicitatis. Eli, Eli, lamma. Quorum suscipit naturam, eorumdem plorat miseriam. In quo ostendit quantum ipsi flere debent qui peccant. Ne mireris verborum humilitatem et querimonias derelicti, cum formam servi sciens scandalum crucis videas.

John 19:30Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.

1 Peter 2:23qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste: + 2.23 Tradebat autem judicanti se injuste. Illis judicantibus secundum injustam legem, utpote justus exsistens. Sive, tradebat Deo Patri injuste judicantes, id est eos qui eum nequissime condemnabant, et neci ejus instabant, ut supplicia sumentes erudiantur. Tangit evangelicam parabolam, ubi dicitur quod pius pastor, relictis nonaginta novem ovibus in deserto, venerit visitare unam quæ perierat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 23:46

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 23:45Luke 23Luke 23:47 →