The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 23 › Luke 23:55

Luke 23:55

Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. + 23.55 Mulieres. Aliis notis Jesu post depositum corpus recedentibus, solæ mulieres, quæ arctius amabant, officium funeris inspiciebant, ut congruo tempore munus devotionis suæ offerrent, exspectantes quod Jesus promiserat, et ideo primæ viderunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the women also, which came with him from Galilee, followed after, and beheld the sepulchre, and how his body was laid.

In Context

54Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat. + 23.54 Et dies erat, etc. Sexta die factus homo, sabbato quievit Deus. Sexta ergo crucifixus præparationis implet arcanum. Sabbato sepulcro quiescens, resurrectionis exspectat eventum. Sic nos in sexta mundi ætate debemus pati pro Domino. In septima, id est, quando morimur, corpus in tumulo, anima cum Domino post opera manet in quiete, donec in octava resurgant corpora.

56Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. + 23.56 Et revertentes. Inspecta Domini sepultura revertentes parant aromata et unguenta, qui lecta, audita, recordata, passione Domini, ad opera virtutum quibus Christus delectetur se convertunt, et sabbato silent. Post sabbatum cum muneribus venturi ad Dominum, cum finita præsentis vitæ parasceve in beata quiete gaudentes exspectant tempus resurrectionis, quo Christo occurrunt cum redolentibus actionum aromatibus. Et sabbato, etc. Mandatum erat, ut sabbati silentium a vespera usque ad vesperam servaretur. Ideo mulieres sepulto Domino, quandiu licebat operari, in unguentis præparandis occupantur parasceve usque ad solis occasum, et transacto sabbato occidente sole, ut mane venientes ungerent eum, quia vespere sabbati, præoccupante jam noctis articulo, monumentum adire non poterant.

Read all of Luke 23

Cross References

Matthew 27:61Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. + 27.61 Erant autem ibi. Aliis notis Jesu ad sua redeuntibus, solæ mulieres quæ arctius amabant, obsequium funeris inspiciebant, exspectantes quod promiserat Jesus: et ideo primæ resurrectionem vident.

Luke 8:2et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis et infirmatibus: Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant, + 8.2 Maria quæ vocatur Magdalene. Cum Maria iter faceret cum Domino, et ei ministrare commemoratur, celebri eam vocabulo Magdalenam vocat: ubi eamdem peccatricem describit, reverenter eam generali nomine mulierem dicit, ne nomen tantæ famæ quod hodie veneramur, prisci erroris nota fuscaret. Maria, amarum mare, propter insitum pœnitentiæ rugitum, quo ipsa vel nos singula mala deflemus. Dæmonia septem. Eamdem Ecclesiam de gentibus a sordibus vitiorum mundatam, quam Maria significat, significat et Joanna prius cultibus idolorum deditam, sed jam Christi pietate redemptam, et gratia impletam, quæ quasi uxor erat prius diaboli.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 23:55

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 23:54Luke 23Luke 23:56 →