Luke 24:1
Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata: + 24.1 Una autem sabbati, etc. Una sabbati idem est quod prima sabbati, id est, una dies a die sabbati vel sabbatorum, quæ nunc Dominica dicitur. Quod valde mane mulieres ad monumentum venerunt, magnus fervor charitatis quærendi et inveniendi Dominum ostenditur. Mystice: Exemplum datur, ut, illuminata fide, decussisque vitiorum tenebris, ad sacrum corpus Domini accedamus. Nam sepulcrum figura est altaris, in quo celebratur mysterium corporis et sanguinis Domini. Aromata quæ deferunt odorem virtutum, et suavitatem orationum, cum quibus altari propinquare debemus, significat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 28:1Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. + 28.1 Vespere, etc. HIER. Quod diversa tempora istarum mulierum, etc., usque ad adire non potuerunt, mane adeunt. Maria Magdalene, et altera Maria. Duæ unius nominis et devotionis mulieres, duas significant plebes pari devotione Christi passionem et resurrectionem amplectentes.
Mark 16:1Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum. + 16.1 Et cum transisset. BEDA. Lucas dicit quia revertentes a monumento paraverunt aromata et unguenta, et sabbato siluerunt, quia mandatum erat ut sabbati silentium, etc., usque ad illuminata facie decussis vitiorum tenebris odorem bonorum operum Domino et orationum suavitatem offerre. HIER. Nunc cum aromatibus redolentibus cum sponsa et adolescentulis currunt, post eam conspergimus librum, id est cubile, etc., usque ad et Domino in eo cum triumpho resurgente et dicente: Hæc est dies quam fecit Dominus, etc. PSAL. 117..
Luke 23:55Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. + 23.55 Mulieres. Aliis notis Jesu post depositum corpus recedentibus, solæ mulieres, quæ arctius amabant, officium funeris inspiciebant, ut congruo tempore munus devotionis suæ offerrent, exspectantes quod Jesus promiserat, et ideo primæ viderunt.
John 20:1Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento.