Luke 24:13
Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. + 24.13 Nomine Emmaus. Emmaus ipsa est metropolis civitas insignis Palæstinæ, quæ post expugnationem Judææ sub Marco Aurelio Antonio principe restaurata, cum statu mutavit et nomen.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.
Cross References
Luke 24:18Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus? + 24.18 Peregrinus es, etc. Quibus, etc. Peregrinum putant, quem non agnoscunt. Et vere peregrinus erat eis, a quorum fragilitate per gloriam resurrectionis jam longe stabat, a quorum fide resurrectionis nescia extraneus manebat. Vir propheta, etc. Et quomodo tradiderunt, etc. Prophetam et magnum fatentur, Filium Dei tacent, vel quia nondum perfecta credunt, vel si credunt timent tradi in manus Judæorum, nescientes cum quo loquuntur.