bible.software › Luke › Luke 24 › Luke 24:3
Luke 24:3
Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they entered in, and found not the body of the Lord Jesus.
In Context
2et invenerunt lapidem revolutum a monumento. + 24.2 Lapidem revolutum. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quæ velo litteræ tegebantur. Lex in lapide scripta est, cujus ablato tegmine Domini corpus mortuum non invenitur, sed vivum evangelizatur: quia etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed jam non novimus II Cor. 5.. Potuit autem clauso exire sepulcro, qui clauso exivit utero.
4Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. + 24.4 Mente consternatæ. Mente consternantur, quia et lapidem immensæ magnitudinis revolutum stupebant, et corpus tam venerabile non inventum dolebant. Sicut tentato in solitudine Domino, expleta victoria angeli ministrabant ei, ita modo post devictam mortem venerunt angeli, qui non solum verbo, sed etiam fulgenti habitu gloriam annuntiant triumphantis. Et sicut corpori in sepulcro astiterunt, sic etiam corpori consecrato in altari quotidie assistunt.
Read all of Luke 24
Cross References
Matthew 16:5Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. + 16.5 Obliti sunt panes accipere. Quomodo panes non habent qui modo impletis sportis navem ascenderunt et navigantes audiunt ut caveant a fermento Pharisæorum. Sed tamen ait Scriptura quod obliti sunt tollere panes secum unius veri et interni panis (qui cum eis erat) dulcedine capti, parum se curare judicantes de cura corporis et necessariis, cum et ipsa naturalis refectio a mente excesserat.
John 20:6Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
This Verse In Other Editions
Study Luke 24:3