The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 24 › Luke 24:2

Luke 24:2

et invenerunt lapidem revolutum a monumento. + 24.2 Lapidem revolutum. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quæ velo litteræ tegebantur. Lex in lapide scripta est, cujus ablato tegmine Domini corpus mortuum non invenitur, sed vivum evangelizatur: quia etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed jam non novimus II Cor. 5.. Potuit autem clauso exire sepulcro, qui clauso exivit utero.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they found the stone rolled away from the sepulchre.

In Context

1Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata: + 24.1 Una autem sabbati, etc. Una sabbati idem est quod prima sabbati, id est, una dies a die sabbati vel sabbatorum, quæ nunc Dominica dicitur. Quod valde mane mulieres ad monumentum venerunt, magnus fervor charitatis quærendi et inveniendi Dominum ostenditur. Mystice: Exemplum datur, ut, illuminata fide, decussisque vitiorum tenebris, ad sacrum corpus Domini accedamus. Nam sepulcrum figura est altaris, in quo celebratur mysterium corporis et sanguinis Domini. Aromata quæ deferunt odorem virtutum, et suavitatem orationum, cum quibus altari propinquare debemus, significat.

3Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.

Read all of Luke 24

Cross References

Matthew 28:2Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: + 28.2 Terræ motus. Sicut in passione et in resurrectione fit motus terræ: significat autem corda terrenorum per fidem passionis et resurrectionis ad pœnitentiam movenda. Revolvit lapidem. Clauso potuit exire sepulcro, qui clauso natus est virginis utero. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quæ velo litteræ tegebantur: quo ablato, resurrectio, mortis abolitio, vita æterna cœpit toto orbe prædicari.

Mark 16:3Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? + 16.3 Et dicebant ad invicem. HIER. Aquilæ congregantur ad corpus, martyres et apostoli vident lapidem revolutum, qui est lex mortis, quasi dicat: Ubi est, mors, aculeus tuus I Cor. 15.?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 24:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 24:1Luke 24Luke 24:3 →