Lucam 24:36
Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. + 24.36 Stetit Jesus, etc. Hæc ostensio est illa, de qua Joannes ait Joan. 20.: Cum sero esset die, etc., et dixit eis: Pax vobis. Quod vero dicit Joannes Thomam non fuisse cum illis: cum Lucas dicat istos duos invenisse undecim congregatos, et eos qui cum eis erat, intelligendum est quod Thomas inde exisset antequam Dominus eis hoc loquentibus appareret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
35Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
Cross References
Matthew 10:13Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.
Luke 10:5In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:
John 16:33Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.
John 20:26Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis.
2 Thessalonians 3:16Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.