bible.software › Luke › Luke 24 › Luke 24:35
Luke 24:35
Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they told what things were done in the way, and how he was known of them in breaking of bread.
In Context
34dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. + 24.34 Surrexit Dominus. Jam fama erat quod resurrexerat Jesus ab illis mulieribus facta, et a Simone Petro cui apparuerat, hæc loquentes invenerant isti duo, sed et ipsi prius audierant quod resurrexerat, sed timuerunt dicere in via quando tantummodo angelos dixerunt visos mulieribus. Ignorantes enim eum cum quo loquebantur, poterant timere ne inciderent in manus Judæorum, si quid passim dicerent de Christi resurrectione.
36Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. + 24.36 Stetit Jesus, etc. Hæc ostensio est illa, de qua Joannes ait Joan. 20.: Cum sero esset die, etc., et dixit eis: Pax vobis. Quod vero dicit Joannes Thomam non fuisse cum illis: cum Lucas dicat istos duos invenisse undecim congregatos, et eos qui cum eis erat, intelligendum est quod Thomas inde exisset antequam Dominus eis hoc loquentibus appareret.
Read all of Luke 24
Cross References
Mark 16:12Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam: + 16.12 Duobus ex his. BEDA. Hoc Lucas apertius Luc. 24.: Oculi eorum, etc. Post cognoverunt eum in fractione panis. Et sicut Lucas ait: Surgentes eadem hora reversi sunt in Hierusalem, etc. Ambulantibus. HIER. Fides hic laborat agens activam vitam, illic contemplativa, etc., usque ad oblitus carnis suæ postulat in ista vita quod post illam speramus in futura.
Acts 2:42Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
This Verse In Other Editions
Study Luke 24:35