Lucam 24:50
Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. + 24.50 Eduxit autem eos. Prætermissis omnibus quæ per quadraginta dies gesta sunt, primo resurrectionis diei tacite conjungit novissimum quo ascendit in cœlum. Et pulchre benedicturus discipulos, educit in Bethaniam, quæ domus obedientiæ dicitur, quia qui propter inobedientiam perversorum descendit, propter obedientiam conversorum ascendit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he led them out as far as to Bethany, and he lifted up his hands, and blessed them.
In Context
51Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.
Cross References
Genesis 14:18At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, + 14.18 At vero Melchisedech, etc. HIER. Nunc aiunt Hebræi esse Sem filium Nœ, et computatione annorum ostendunt eum usque ad Isaac vixisse: et omnes primogenitos a Nœ usque ad Aaron pontifices fuisse. Salem vero postea dicta est Hierusalem; Apostolus memorans Melchisedech, sine patre et matre, refert ad Christum, et per eum ad Ecclesiam gentium, quia gloria capitis ad membra refertur. Quoniam benedixit Abræ circumciso, et in eo Levi, et sic Aaron, de quo postea sacerdotium. Ex quo vult colligere sacerdotium Ecclesiæ habentis præputium benedixisse circumciso sacerdotio Synagogæ. Quia autem ait: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, ministerium nostrum veri ordinis signatur, non per Aaron irrationalibus victimis immolandis, sed oblato pane et vino, id est, corpore Domini et sanguine consecrari. STRAB. Melchisedech, qui interpretatur rex justitiæ, et dicitur rex pacis, Christum significat, per quem reconciliati sumus, et qui in fine sæculi juste judicaturus est.
Genesis 48:9Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.
Numbers 6:23Loquere Aaron et filiis ejus: Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis:
Mark 10:16Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
Acts 1:12Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter. + 1.12 Tunc reversi sunt, etc. Reversio apostolorum de monte Oliveti Jerusalem, significat Ecclesiam quæ de activa in contemplativam ascendens, iterum descendit in conversationem activalem. Mons enim Oliveti ab antiquis mons trium luminum vocabatur: lucernæ scilicet de templo resplendentis, ac solis ex altera parte orientis, et olei in ipso monte naturalis lucis: quæ tria conveniunt perfectioni propter divini Verbi lucem de Ecclesia fulgentem, propter solis justitiæ fulgorem, propter puræ conscientiæ nitorem.