The Bible Software
bible.softwareActsActs 1 › Acts 1:12

Acts 1:12

Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter. + 1.12 Tunc reversi sunt, etc. Reversio apostolorum de monte Oliveti Jerusalem, significat Ecclesiam quæ de activa in contemplativam ascendens, iterum descendit in conversationem activalem. Mons enim Oliveti ab antiquis mons trium luminum vocabatur: lucernæ scilicet de templo resplendentis, ac solis ex altera parte orientis, et olei in ipso monte naturalis lucis: quæ tria conveniunt perfectioni propter divini Verbi lucem de Ecclesia fulgentem, propter solis justitiæ fulgorem, propter puræ conscientiæ nitorem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then returned they unto Jerusalem from the mount called Olivet, which is from Jerusalem a sabbath day’s journey.

In Context

11qui et dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum. + 1.11 Galilæi, quid statis aspicientes in cœlum? In quibus debet esse prudentior sensus, quia Galilæi cæteris Judæis in sapientia præcellebant. Vel, Galilæi volubiles, quia instabilitate sui sensus obliti erunt præcepta Dei.

13Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Jacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi. + 1.13 Et cum introissent. In Græco ita ponitur: Cum introissent civitatem, in cœnaculum ascenderunt, ubi erant manentes Petrus, etc. In Græco sic est ordo nominum: Petrus et Andræas, Jacobus et Joannes, Simon Zelotes et Judas Jacobi. Cœnaculum, etc. BEDA. Locus est in superiori, designans quod a terra sublati ad superiora scientiæ et virtutis conscendunt. Cœnaculum dicitur tertium tectum, figura charitatis fidei superædificatæ et spei. Charitas autem diffusa est in cordibus nostris per Spiritum. Petrus et Joannes. Petrus primus ponitur, quia princeps et pastor. Petrus et Joannes merito primi ponuntur, qui simul cucurrerunt ad monumentum, quia plus cæteris amabant. Primus (si fas est dici) plus cæteris dilexit: alium, plurimum Jesus amavit. Catalogus apostolorum ideo ponitur, ne extra hos aliqui falsi recipiantur: paria et ponuntur loca singulorum, distinguentibus gradibus meritorum. Hi sunt duodecim filii Jacob; duodecim fontes deserti, quos Isræl reperit in Elim; duodecim panes propositionis; duodecim lapides in veste pontificis; duodecim signa zodiaci; duodecim lapides altaris; duodecim lapides de Jordane elevati; duodecim boves sub æneo mari; duodecim stellæ in corona sponsæ; duodecim fundamenta; duodecim portæ; duodecim menses anni; duodecim horæ diei; duodecim fructus ligni vitæ. Zelotes. BEDA. Zelotes ipse est qui in Evangeliis dicitur Chananæus. Chana zelus interpretatur. Erat enim de vico Galilææ ubi Dominus aquam convertit in vinum. Hic post Jacobum fratrem suum, rexit Ecclesiam Hierosolymorum. Filio pereunte perditionis, imperfectus numerus apostolorum remansit, juxta similitudinem enim lunæ crescit et decrescit Ecclesia: sed vetera transeunt, et nova fiunt.

Read all of Acts 1

Cross References

Matthew 21:1Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos, + 21.1 Et cum appropinquassent. Hic prætermittit Matthæus ea quæ facta sunt antequam intraret Jerosolymam, quæ alii prolixius tractant. Et cum appropinquassent. Dominus spiritualiter Jerusalem appropinquavit quando incarnatus, Ecclesiam in qua est visio pacis visitavit, quam per confessionem sibi reconciliavit. Bethphage enim domus buccæ dicitur. Bethphage. Bethphage erat viculus sacerdotum in monte Oliveti, in cujus montis latere est civitas Bethania. Bethphage, domus buccæ. Bethania, domus obedientiæ. Has Dominus pergens, Jerusalem sua præsentia sublimat, quia multos ante passionem docendo donis piæ confessionis et obedientiæ implevit. Sitæ autem sunt illæ civitates in monte Olivarum, id est, in Christo Domino, a quo unctio et lux omnibus venit; unde: Non potest civitas abscondi super montem posita

Matthew 24:20Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato:

Luke 21:37Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. + 21.37 Erat autem, etc. Quod verbo docuit exemplo astruit. Qui ante universale judicium, et singulorum incertum exitum voluptatibus et curis sæculi renuntiare, et vigilare monuit et orare, ipse imminente sua passione, doctrinæ, vigiliis, precibusque instat, et eos pro quibus passurus erat, verbo provocat, et oratione Patri commendat. Sic et nos cum inter prospera juste et pie conversamur, inter adversa de divina misericordia non desperemus. Diebus docemus in templo, quia fidelibus boni operis formam præbemus; noctibus in monte Oliveti moramur, quia in tenebris angustiarum gaudii spiritualis consolatione respiramus.

Luke 24:52Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 1:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 1:11Acts 1Acts 1:13 →