The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 2 › John 2:19

John 2:19

Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Jesus answered and said unto them, Destroy this temple, and in three days I will raise it up.

In Context

18Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? + 2.18 Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? Respondit. Quia signum quærunt quare solita commercia de templo ejicit? et ait: Solvite. Quasi dicat: Quia hoc templum significat templum corporis in quo nulla est macula et merito hoc figurale purgo, qui illud ab hominibus morte solutum divina potentia suscitare queo.

20Dixerunt ergo Judæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? + 2.20 Dixerunt ergo. Carnales carnaliter sapiebant, ille spiritualiter loquebatur. Quod Evangelista nobis aperit: Ille autem dicebat de templo corporis sui. Quadraginta et sex. AUG. Anatole Græce oriens, dysme occidens, arctos septentrio, etc., usque ad qui senarium numerum quadragies sexies habent. Ædificatum. AUG. Ædificatio Salomonis septem annis perfecta est, etc., usque ad unde dicitur electos esse congregandos a quatuor ventis.

Read all of John 2

Cross References

Matthew 12:40Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. + 12.40 Sicut enim fuit Jonas. Jonas, id est, dolens, significat illum qui dolores nostros portavit. Vel columba: Piscis qui voravit in pelago, mors quam passus est in mundo. Sicut ejectus est in aridam, sic Christus surrexit in gloriam. Tribus diebus. More antiquorum, qui diem cum nocte præcedente computabant. Partem diei qua sepultus est cum præterita nocte, pro nocte et die accipe, hoc est pro toto die per synecdochen. Sabbati noctem et diem integre. Noctem Dominicam cum eadem die illucescente, partem pro toto, et ita habes tres dies et tres noctes. Primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem. Isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur. Mystice. Tres dies, tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia. Tres noctes, tres mortui quos suscitavit Dominus.

Matthew 27:40et dicentes: Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce. + 27.40 Si Filius Dei es. Si insultantibus cedens descenderet de cruce, virtutem patientiæ non demonstraret.

Mark 8:31Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere. + 8.31 Quoniam oportet, etc. HIER. Sicut gubernator peritus tempestatem in tranquillitate præcavens, nautas paratos vult esse suos. Sicut alibi: Si quis vult venire post me, abneget se Matth. 16., etc.

Mark 15:29Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas, + 15.29 Moventes capita. HIER. Emittitur mors iniquorum quando excitantur vincula inferni usque ad cervicem, quæ est cervix humani generis.

John 10:17Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. + 10.17 Quia ego, etc. AUG. Verbum ex quo suscepit hominem, id est carnem et animam, etc., usque ad non potestate sua, sed potestate inhabitantis carnem Deitatis, scilicet.

Acts 2:24quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. + 2.24 Suscitavit. Non usitata cum cæteris, atque communi resurrectione quæ in finem differtur, sed quæ die tertia celebraretur, ut assertio hujus resurrectionis testimonium esset Deitatis. RAB. Suscitavit, secundum humanitatem, quam maxime oderant Judæi. Solutis doloribus. Videtur esse sensus hujus sententiæ, quod Domino ad inferos descendente dolores pœnarum soluti sint, quia eum tangere non potuerunt, sed juxta Græcum in quo scriptum est: Solvens per ipsum mortis dolores, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo, patet, quia per descensum ejus liberati sunt sancti a locis infernorum; qui licet in sinu Abrahæ, id est in consolatione quietis essent, a dolore tamen mortis sive inferi non erant soluti ex toto, quia non meruerant gaudia cœli intrare, donec fieret illud Prophetæ: In sanguine testamenti eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua Zach. 5.. Vincti enim erant antequam educerentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 2:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 2:18John 2John 2:20 →