Luke 3:8
Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. + 3.8 Dico enim vobis. ID. Qui amisso sensu rationis, etc., usque ad replentur fructibus, vestiuntur frondibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 4:3et præcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.
Isaiah 1:16Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse, + 1.16 Lavamini, etc. Quasi dicat: Hoc odivi: placet veritas Evangelii: Lavamini, sanguine Christi, aqua baptismi. Mundi estote, manentes in innocentia vitæ. Baptismus enim solum potest in remissionem peccati, unde: Nisi quis renatus Joan. 3., etc. Et alibi: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, etc. HIER., ubi supra. Ordo præcipuus, etc., usque ad sed etiam in conspectu Dei, quem nihil potest celari. Quiescite agere perverse. ID. Illud Evangelii sonat, etc., usque ad quem sequuntur in Apocalypsi qui splendent candore virginitatis.
Jeremiah 7:4Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est ! + 7.4 Templum Domini. ID. Potest hoc convenire illis virginibus, etc., usque ad in quo fides vera, conversatio sancta et omnium virtutum chorus.
Matthew 8:11Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: + 8.11 Ab oriente et occidente venient et recumbent. Vel oriens, qui illuminati statim transeunt; occidens, qui passiones usque ad mortem tolerant. Per istas duas partes mundi ex quibus gentes vocandæ erant designantur.
Luke 13:28Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. + 13.28 Ibi erit fletus, etc. Fletus de ardore, stridor dentium de frigore solet excitari, quia ibi transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium. Vel stridor prodit indignantis affectum, quod sero pœnitet, quod deliquit pertinaciter. Vel stridebunt dentibus, qui hic de edacitate gaudebunt. Flebunt oculi qui hic per concupiscentias vagabuntur. Et nota per fletum qui est oculorum, et stridorem dentium, veram impiorum resurrectionem.
Luke 19:40Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. + 19.40 Lapides. Crucifixo Domino apostolis præ timore tacentibus, petræ quæ scissæ sunt, apertis monumentis Deum et mundi Dominum aperte clamabant. Mystice: si cæcitas contigerit in Isræl, ut a laude Dei conticeat, populus gentium mollito corde lapideo Creatorem suum credet et annuntiabit.