The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 13 › Luke 13:28

Luke 13:28

Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. + 13.28 Ibi erit fletus, etc. Fletus de ardore, stridor dentium de frigore solet excitari, quia ibi transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium. Vel stridor prodit indignantis affectum, quod sero pœnitet, quod deliquit pertinaciter. Vel stridebunt dentibus, qui hic de edacitate gaudebunt. Flebunt oculi qui hic per concupiscentias vagabuntur. Et nota per fletum qui est oculorum, et stridorem dentium, veram impiorum resurrectionem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There shall be weeping and gnashing of teeth, when ye shall see Abraham, and Isaac, and Jacob, and all the prophets, in the kingdom of God, and you yourselves thrust out.

In Context

27Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis.

29Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. + 13.29 Et venient. Multi prius ferventes postea torpent. Multi prius frigidi, subito ardescunt. Multi in sæculo despecti, in futuro sunt glorificandi. Alii apud homines gloriosi, in futuro sunt damnandi. Vel gentiles, qui diu sine fide vixerant, ad fidem sunt vocandi, Judæi exsecrandi.

Read all of Luke 13

Cross References

Matthew 8:11Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: + 8.11 Ab oriente et occidente venient et recumbent. Vel oriens, qui illuminati statim transeunt; occidens, qui passiones usque ad mortem tolerant. Per istas duas partes mundi ex quibus gentes vocandæ erant designantur.

Matthew 13:50et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.

Matthew 24:51et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium. + 24.51 Cum hypocritis, etc. Cum illis scilicet qui erant in agro et qui molebant, et nihilominus derelicti sunt. Qui dicuntur hypocritæ, et in agro, et in mola, id est, qui bona videbantur facere, sed exitus diversæ voluntatis apparuit. Fletus Per similitudinem membrorum magnitudo ostenditur tormentorum.

Luke 10:15Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.

Luke 16:23Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus: + 16.23 Elevans autem. A longe vident infideles, dum in imo positi ante diem judicii fideles super se in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt. Longe est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. Vidit Abraham. GREG. Credendum est, quod ante retributionem extremi judicii injusti in requie, etc., usque ad et de illorum pœna torquentur quos inutiliter amaverunt.

2 Thessalonians 1:5in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. + 1.5 In exemplum justi, etc. Si enim tam severe punit peccata in pœnitentibus, quid faciet induratis? Hoc dicit, ut intelligatur quod non parcit impiis qui non parcit justis. Justi: si tamen justum est, quod constat esse. Non enim ponitur hic, si tamen, pro dubitatione, sed pro affirmatione, unde alius interpres ait: Siquidem justus est, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 13:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 13:27Luke 13Luke 13:29 →