Luke 4:1
Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane: et agebatur a Spiritu in desertum + 4.1 Et agebatur. AMBR. Agebatur in desertum, hoc consilio, ut diabolum provocaret; nam nisi ille certasset, iste mihi non vicisset; mysterio, ut Adam de exsilio liberaret; exemplo, ut ostenderet nobis diabolum ad meliora tendentibus invidere. In desertum. Historialiter: in illo deserto quod est inter Hierusalem et Hiericho, ubi figuraliter dixerat Adam a diabolo victum fuisse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 18:12Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro: et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniens te, interficiet me: servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua.
Isaiah 11:2Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis; + 11.2 Et requiescet. ID. Quia in ipso habitat omnis plenitudo Divinitatis. Spiritus. Sicut sermo Domini, lux, vita et resurrectio vocatur, etc., usque ad hi sunt septem oculi in lapide uno secundum Zachariam.
Ezekiel 3:14Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me.
Matthew 4:1Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. + 4.1 Tunc Jesus. Post baptismum, quia nulla est mora a tentatione: Ut mox doceat baptizatos de mundo exire, in quiete Deo vacare: sic filii Isræl post transitum maris per desertum ascendunt, et manna comedunt donec veniant ad terram promissionis. Tunc Jesus ductus est, etc. RAB. Hic est ordo rectæ conversationis, ut post acceptam Spiritus sancti gratiam contra diabolum arctius accingamur: ea via Samaritanus descendit, quia carne indutus easdem tentationes sustinuit. Spiritui Sancto, qui quos replet ad pugnam mittit fortes. Sine hoc spiritu qui ad pugnam vadit, cito cadit. Ut tentaretur a diabolo. Non tentatur a diabolo, nisi quia ad desertum exierit, id est, bono studere cœperit.
Luke 2:27Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, + 2.27 Puerum. Cum pueritia post septem annos infantiæ incipiat, Jesus frequenter puer dicitur, non tam ætate quam pro servitio, unde Propheta: Ecce puer meus, quia Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare Isa. 42.
Luke 3:21Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum: + 3.21 Et Jesu baptizato. BEDA. Baptizatur Dominus, non mundari indigens, etc., usque ad jam edoctus Dei Filium aperte prædicat.