The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 3 › Luke 3:21

Luke 3:21

Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum: + 3.21 Et Jesu baptizato. BEDA. Baptizatur Dominus, non mundari indigens, etc., usque ad jam edoctus Dei Filium aperte prædicat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now when all the people were baptized, it came to pass, that Jesus also being baptized, and praying, the heaven was opened,

In Context

20adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere.

22et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. + 3.22 In te complacui. Non aliena in filio, sed sua laudatur, quasi dicat: Quæcunque habes tu, mea sunt.

Read all of Luke 3

Cross References

Matthew 14:23Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi: + 14.23 Ascendit. Pavit turbam ut Deus, ascendit orare ut homo. Non quod omnia non habens in potestate, sed ut formam hominis impleret. In hoc officium pietatis est, sequitur insigne potestatis miraculum. Vespere autem. Merito dicitur hæc tempestas esse in vespere, quia dum Ecclesia in tribulatione est, dicitur esse quasi in nocte, et sol justitiæ se abscondisse videtur.

Luke 5:16Ipse autem secedebat in desertum, et orabat. + 5.16 Et orabat. Quando orat, theoricam vitam, quando sanat activam informat. BEDA. Sanat ut Deus, orat ut homo. In urbe, etc., usque ad per interna desideria silenter loquatur.

Luke 9:28Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. + 9.28 Post hæc verba. Alii qui sex dies tantum numerant post sex ætates sæculi sanctis a labore quiescendum signant. Lucas qui et primum quo promittitur, et ultimum quo promissio impletur connumerat, octava innuit resurgendum. Nam sicut Christus post sextam sabbati qua crucem ascendit, et post septimam sabbati, qua in sepulcro quievit, octava die resurrexit: sic nos post sex sæculi ætates quibus pro Domino patimur et laboramus, et post septimam quietis animarum quæ interim in alia vita geritur, octava ætate resurgemus. Assumpsit Petrum. Tres tantum dicit, quia multi vocati, pauci electi Matth. 20., et qui fidem Trinitatis inviolatam servant, æterna merentur visione lætari. Scit meritorum cognitor perfectiores fuisse cæteris tres apostolos. Signant illos qui habent fidem, spem, charitatem. Vel per Petrum, præpositi sive conjugati, per Jacobum pœnitentes vel actuales, per Joannem, virgines vel theorici.

John 12:27Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc: + 12.27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Prædicta passione et ad eam supposita exhortatione quasi data voce fortitudinis suæ subdit affectum infirmitatis nostræ quam vere suscepit, sed ex voluntate pro nobis ne de hac infirmitate desperemus: in qua etiam docet quid dicere debeamus, et quo confugere. Quasi dicat: Conturbatur anima mea, quid dicam? quo confugiam? quem invocem? in quem sperem? in Patrem qui salvat, cui voluntatem meam propono, quia propterea ut hæc patiar veni in hanc horam, unde et clarificatio mihi sic fit et in membris meis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 3:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 3:20Luke 3Luke 3:22 →