Luke 4:27
Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. + 4.27 Naaman Syrus. ID. Naaman, qui decor interpretatur, populum significat nationum, etc., usque ad quia oportet baptizatos Dominici corporis participatione confirmari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.
Cross References
1 Kings 19:19Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum. + 19.19 Profectus. Cum Redemptor noster descendens de cœlo divino judicio acquisivit populum adhuc terrenis operibus inhiantem, in quo salutem fecit, cum eum ad fidem convertit. Elias enim interpretatur Dominus Deus, Saphat judicans, Elisæus Dei mei salus. Super quem propheta pallium suum misit, cum Dominus populum fide catholica induit. Unde Apostolus: Qui in Christo baptizati estis, Christum induistis Gal. 3.. Relictis bobus cucurrit post Eliam: quia electorum chorus audito, nisi quis renuntiat omnibus, non potest meus esse discipulus Luc. 14., statim cessavit terrenis lucris inhiare, sæcularibus desideriis deservire, et sic aliis verbum vitæ prædicavit, hoc est enim osculari patrem et matrem, quoscunque potest sive de Judæis, sive de gentibus sermone velle corrigere. RAB. Populus quoque Christianus carnalia desideria mactans totum exercitum suum in opus evangelizandi convertit, unde sufficientem pastum adjutoribus suis præbere possit.
Job 21:22Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat? + 21.22 Nunquid Deum quispiam docebit scientiam? id est nobiscum nil injuste agit, qui et subtiliorem nobis angelicam naturam juste judicavit, unde nihil restat conqueri.
Job 36:23Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?
Matthew 12:4quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? + 12.4 Panes propositionis. Quod significavit sacerdotalem cibum transiturum in usum populorum. Vel quia omnes sacerdotes debemus imitari. Vel quod omnes sacerdotes sumus.