Luke 4:5
Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis, + 4.5 Et duxit. Lucas sicut res gesta est exsequitur, mediam ponens avaritiam, ultimam superbiam, secundum mores præsentis temporis, quia superbia post omnes virtutes sævit. Matthæus non sequitur ordinem historiæ, sed tentationum Adæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 73:19Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. 1
Matthew 24:14Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio. + 24.14 Et prædicabitur. Quia noverat Dominus corda discipulorum de excidio et perditione suæ gentis contristanda, hæc solatio relevat ut scirent multo plures socios gaudii æterni de toto orbe colligendos. Adhuc tenete hoc signum, quod non instet dies Domini vel desolatio Jerusalem antequam apostoli toto orbe dispersi sint, præter duos Jacobos, qui primitus in Judæa interfecti sunt. Dispersi, inquam, ut si dolerent de perditione suæ gentis, solatium habeant plures socios de omni gente collectos.
1 Corinthians 7:31et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: præterit enim figura hujus mundi.
2 Corinthians 4:17Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis,
Ephesians 6:12quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. + 6.12 Mundi rectores. Non ideo sic appellantur, quia regunt mundum, qui constat ex cœlo et terra; sed mundum peccatores dicit, de quo Joannes: Et mundus eum non cognovit Joan. 1.. Talem mundum illi regunt, contra quos habemus perpetuas inimicitias: quia et quod patimur homines importunos, illi faciunt. Instigant enim et inflammant illos et tanquam vasa sua movent, et velut organa tangunt. Contra illos habemus occultam luctam, ad quam nos armat Apostolus. Tenebrarum. Ne putentur dæmones hunc visibilem mundum regere, subdit quid nomine mundi intellexerit: Tenebrarum harum, id est peccatorum; quasi: Non dominantur dæmones mundo qui constat cœlo et terra, sed peccatoribus. Contra spiritalia. Quasi: Timendi hostes quia spiritales et invisibiles, et quia nequam: et non pro parva re, sed pro cœlesti hæreditate tollenda pugnant. Ut cœlestia dicit virtutes, in quibus pugnam dæmonum patimur, vel spiritus nequam sunt in cœlestibus, id est in hoc inferiori ære. Ipsi enim quasi equites pugnant in equis hominibus. Equites ergo occidamus, equos possideamus.